monumenta.ch > Velleius > 67 > 30
Velleius, Historiae Romanae, 2, XXIX <<< >>> XXXI
Velleius, Historiae Romanae, 2, Caput XXX
1 Tum M. Perpenna praetorius, e proscriptis, gentis clarioris quam animi, Sertorium inter cenam Oscae interemit Romanisque certam victoriam, partibus suis excidium, sibi turpissimam mortem pessimo auctoravit facinore. 2 Metellus et Pompeius ex Hispaniis triumphaverunt; sed Pompeius, hoc quoque triumpho adhuc eques Romanus, ante diem quam consulatum iniret, curru urbem invectus est. 3 Quem virum quis non miretur per tot extraordinaria imperia in summum fastigium evectum iniquo tulisse animo, C. Caesaris absentis in altero consulatu petendo senatum populumque Romanum rationem habere: adeo familiare est hominibus omnia sibi ignoscere, nihil aliis remittere, et invidiam rerum non ad causam, sed ad voluntatem personasque dirigere. 4 Hoc consulatu Pompeius tribuniciam potestatem restituit, cuius Sulla imaginem sine re reliquerat. 5 Dum Sertorianum bellum in Hispania geritur, quattuor et sexaginta fugitivi e ludo gladiatorio Capua profugientes duce Spartaco, raptis ex ea urbe gladiis, primo Vesuvium montem petiere, mox crescente in dies multitudine gravibus variisque casibus adfecere Italiam. Quorum numerus in tantum adulevit, 6 ut qua ultima dimicavere acie, nonaginta milia hominum se Romano exercitui opposuerint. Huius patrati gloria penes M. Crassum fuit, mox rei publicae omnium consensu principem.
Velleius HOME