monumenta.ch > Velleius > 25
Velleius, Historiae Romanae, 2, XXIV <<<     >>> XXVI

Velleius, Historiae Romanae, 2, Caput XXV

1 Putares Sullam venisse in Italiam non belli vindicem, sed pacis auctorem: tanta cum quiete exercitum per Calabriam Apuliamque cum singulari cura frugum, agrorum, hominum, urbium perduxit in Campaniam temptavitque iustis legibus et aequis condicionibus bellum componere; sed iis, quibus et res pessima et immodica cupiditas erat, non poterat pax placere. 2 Crescebat interim in dies Sullae exercitus confluentibus ad eum optimo quoque et sanissimo. Felici deinde circa Capuam eventu Scipionem Norbanumque consules superat, quorum Norbanus acie victus, Scipio ab exercitu suo desertus ac proditus inviolatus a Sulla dimissus est. 3 Adeo enim Sulla dissimilis fuit bellator ac victor, ut dum vincit, mitis ac iustissimo lenior, post victoriam audito fuerit crudelior. Nam et consulem, ut praediximus, exarmatum Quintumque Sertorium, pro quanti mox belli facem! et multos alios, potitus eorum, dimisit incolumes, credo ut in eodem homine duplicis ac diversissimi animi conspiceretur exemplum. 4 Post victoriam - namque ascendens montem Tifata cum C. Norbano concurrerat - Sulla gratis Dianae, cuius numini regio illa sacrata est, solvit; aquas salubritate medendisque corporibus nobiles agrosque omnis addixit deae. Huius gratae religionis memoriam et inscriptio templi adfixa posti hodieque et tabula testatur aerea intra aedem.
Velleius HOME