monumenta.ch > Sulpicius Severus > 12 > 9 > 31 > 1 > 16 > 26 > 8 > 19 > 23
Velleius, Historiae Romanae, 2, XXII <<<     >>> XXIV

Velleius, Historiae Romanae, 2, Caput XXIII

1 Secundum deinde consulatum Cinna et septimum Marius in priorum dedecus iniit, cuius initio morbo oppressus decessit, vir in bello hostibus, in otio civibus infestissimus quietisque impatientissimus. 2 In huius locum suffectus Valerius Flaccus, turpissimae legis auctor, qua creditoribus quadrantem solvi iusserat, cuius facti merita eum poena intra biennium consecuta est. 3 Dominante in Italia Cinna maior pars nobilitatis ad Sullam in Achaiam ac deinde post in Asiam perfugit. Sulla interim cum Mithridatis praefectis circa Athenas Boeotiamque et Macedoniam ita dimicavit, ut et Athenas reciperet et plurimo circa multiplicis Piraei portus munitiones labore expleto amplius ducenta milia hostium interficeret nec minus multa caperet. 4 Si quis hoc rebellandi tempus, quo Athenae oppugnatae a Sulla sunt, imputat Atheniensibus, nimirum veri vetustatisque ignarus est: adeo enim certa Atheniensium in Romanos fides fuit, ut semper et in omni re, quidquid sincera fide gereretur, id Romani Attica fieri praedicarent. 5 Ceterum tum oppressi Mithridatis armis homines miserrimae condicionis cum ab inimicis tenerentur, oppugnabantur ab amicis et animos extra moenia, corpora necessitati servientes intra muros habebant. 6 Transgressus deinde in Asiam Sulla parentem ad omnia supplicemque Mithridatem invenit, quem multatum pecunia ac parte navium Asia omnibusque aliis provinciis, quas armis occupaverat, decedere coëgit, captivos recepit, in perfugas noxiosque animadvertit, paternis, id est Ponticis finibus contentum esse iussit.
Velleius HOME