monumenta.ch > Velleius > 13
Velleius, Historiae Romanae, 2, XII <<< >>> XIV
Velleius, Historiae Romanae, 2, Caput XIII
1 Deinde interiectis paucis annis tribunatum iniit M. Livius Drusus, vir nobilissimus, eloquentissimus, sanctissimus, meliore in omnia ingenio animoque quam fortuna usus. 2 Qui cum senatui priscum restituere cuperet decus et iudicia ab equitibus ad eum transferre ordinem (quippe eam potestatem nacti equites Gracchanis legibus cum in multos clarissimos atque innocentissimos viros saevissent, tum P. Rutilium, virum non saeculi sui, sed omnis aevi optimum, interrogatum lege repetundarum maximo cum gemitu civitatis damnaverant), in iis ipsis, quae pro senatu moliebatur, senatum habuit adversarium non intellegentem, si qua de plebis commodis ab eo agerentur, veluti inescandae inliciendaeque multitudinis causa fieri, ut minoribus perceptis maiora permitteret. 3 Denique ea fortuna Drusi fuit, ut malefacta collegarum quam quaevis optime ab ipso cogitata senatus probaret magis, et honorem, qui ab eo deferebatur, sperneret, iniurias, quae ab illis intendebantur, aequo animo reciperet, et huius summae gloriae invideret, illorum modicam ferret.
Velleius HOME