monumenta.ch > Sulpicius Severus > 54 > 13 > 16 > 12 > 38 > 28 > 32 > 19 > 21 > 53 > 49 > 10 > 34 > 14 > 46 > 43 > 44 > 16 > 40 > 17 > 11 > 24 > 13 > 52 > 37 > 12 > 29 > 36 > 2 > 10 > 14
Velleius, Historiae Romanae, 1, XIII <<<     >>> XV

Velleius, Historiae Romanae, 1, Caput XIV

1 Cum facilius cuiusque rei in unam contracta species quam divisa temporibus oculis animisque inhaereat, statui priorem huius voluminis posterioremque partem non inutili rerum notitia in artum contracta distinguere atque huic loco inserere, quae quoque tempore post Romam a Gallis captam deducta sit colonia iussu senatus; nam militarium et causae et auctores ex ipsarum praefulgent nomina. Huic rei per idem tempus civitates propagatas auctumque Romanum nomen communione iuris haud intempestive subtexturi videmur. 2 Post septem annos quam Galli urbem ceperant, Sutrium deducta colonia est et post annum Setia novemque interiectis annis Nepe, deinde interpositis duobus et triginta Aricini in civitatem recepti. 3 Abhinc annos autem trecentos et sexaginta Sp.Postumio Veturio Calvino consulibus Campanis data est civitas partique Samnitium sine suffragio, et eodem anno Cales deducta colonia. Interiecto deinde triennio Fundani et Formiani in civitatem recepti, eo ipso anno, quo Alexandria condita est. 4 Insequentibusque consulibus a Sp. Postumio et Philone Publilio censoribus Acerranis data civitas. Et post triennium Tarracina deducta colonia interpositoque quadriennio Luceria ac deinde interiecto triennio Suessa Aurunca et Saticula, Interamnaque post biennium. 5 Decem deinde hoc munere anni vacaverunt: tunc Sora atque Alba deductae coloniae et Carseoli post biennium. 6 At Q.Fabio quintum et Decio Mure quartum consulibus, quo anno Pyrrhus regnare coepit, Sinuessam Minturnasque missi coloni, post quadriennium Venusiam: interiectoque biennio M'.Curio et Rufino Cornelio consulibus Sabinis sine suffragio data civitas: id actum ante annos ferme trecentos et viginti. 7 At Cosam et Paestum abhinc annos ferme trecentos Fabio Dorsone et Claudio Canina consulibus, interiectoque quinquennio Sempronio Sopho et Appio Caeci filio consulibus Ariminum et Beneventum coloni missi et suffragii ferendi ius Sabinis datum. 8 At initio primi belli Punici Firmum et Castrum colonis occupata, et post annum Aesernia postque septem et decem annos Aefulum et Alsium Fregenaeque post biennium proximoque anno Torquato Sempronioque consulibus Brundisium et post triennium Spoletium, quo anno Floralium ludorum factum est initium. Postque biennium deducta Valentia et sub adventum in Italiam Hannibalis Cremona atque Placentia.
Velleius HOME