monumenta.ch > Sulpicius Severus > 54 > 13 > 16 > 12 > 38 > 28 > 32 > 19 > 21 > 53 > 49 > 10 > 34 > 14 > 46 > 43 > 44 > 16 > 40 > 17 > 11 > 24 > 13
Velleius, Historiae Romanae, 1, XII <<<     >>> XIV

Velleius, Historiae Romanae, 1, Caput XIII

1 Ante triennium quam Carthago deleretur, M.Cato, perpetuus diruendae eius auctor, L.Censorino M'.Manilio consulibus mortem obiit. Eodem anno, quo Carthago concidit, L.Mummius Corinthum post annos nongentos quinquaginta duos, quam ab Alete Hippotis filio erat condita, funditus eruit. 2 Uterque imperator devictae a se gentis nomine honoratus, alter Africanus, alter appellatus est Achaicus; nec quisquam ex novis hominibus prior Mummio cognomen virtute partum vindicavit. 3 Diversi imperatoribus mores, diversa fuere studia: quippe Scipio tam elegans liberalium studiorum omnisque doctrinae et auctor et admirator fuit, ut Polybium Panaetiumque, praecellentes ingenio viros, domi militiaeque secum habuerit. Neque enim quisquam hoc Scipione elegantius intervalla negotiorum otio dispunxit semperque aut belli aut pacis serviit artibus: semper inter arma ac studia versatus aut corpus periculis aut animum disciplinis exercuit. 4 Mummius tam rudis fuit, ut capta Corintho cum maximorum artificum perfectas manibus tabulas ac statuas in Italiam portandas locaret, iuberet praedici conducentibus, si eas perdidissent, novas eos reddituros. 5 Non tamen puto dubites, Vinici, quin magis pro re publica fuerit manere adhuc rudem Corinthiorum intellectum quam in tantum ea intellegi, et quin hac prudentia illa imprudentia decori publico fuerit convenientior.
Velleius HOME