monumenta.ch > Velleius > 9 > 38 > 28 > 10 > 4 > 34 > 21 > 4 > 5 > 40 > 18 > 24 > 15 > 37 > 29 > 36 > 3
Velleius, Historiae Romanae, 1, II <<< >>> IV
Velleius, Historiae Romanae, 1, Caput III
1 Tum Graecia maximis concussa est motibus. Achaei ex Laconica pulsi eas occupavere sedes, quas nunc obtinent; Pelasgi Athenas commigravere, acerque belli iuvenis nomine Thessalus, natione Thesprotius, cum magna civium manu eam regionem armis occupavit, quae nunc ab eius nomine Thessalia appellatur, ante Myrmidonum vocitata civitas. 2 Quo nomine mirari convenit eos, qui Iliaca componentes tempora de ea regione ut Thessalia commemorant. Quod cum alii faciant, tragici frequentissime faciunt, quibus minime id concedendum est; nihil enim ex persona poetae, sed omnia sub eorum, qui illo tempore vixerunt, disserunt. Quod si quis a Thessalo Herculis filio eos appellatos Thessalos dicet, reddenda erit ei ratio, cur numquam ante hunc insequentem Thessalum ea gens id nominis usurpaverit. 3 Paulo ante Aletes, sextus ab Hercule, Hippotis filius, Corinthum, quae antea fuerat Ephyre, claustra Peloponnesi continentem, in Isthmo condidit. Neque est quod miremur ab Homero nominari Corinthum; nam ex persona poetae et hanc urbem et quasdam Ionum colonias iis nominibus appellat, quibus vocabantur aetate eius, multo post Ilium captum conditae.
Velleius HOME