monumenta.ch > Petrus Alphonsi > 7 > 1 > 6 > 9 > 8 > 64 > 5 > 4 > 4 > 5 > 3 > 10 > 5 > 3 > 3 > 8 > 6 > 1 > 7 > 4 > 2 > 11 > 9 > 12 > 10 > 2 > 11 > 13 > 14 > 10 > 5 > 3 > 11 > 8 > 6 > 4 > 1 > 7 > 9 > 5 > 10 > 3 > 2 > 8 > 6 > 4 > 1 > 7 > 9 > 2 > 1 > 4
Vegetius, Epitoma, III <<<
Vegetius, Epitoma, Liber IV
0 Prooemium. Agrestem incultamque hominum in initio saeculi vitam a communione mutorum animalium vel ferarum urbium consitutio prima discrevit. In his nomen reipublicae repperit communis utilitas. Ideo potentissimae nationes ac principes consecrati nullam maiorem gloriam putaverunt quam aut fundare novas civitates aut ab aliis conditas in nomen suum sub quadam amplificatione transferre. In quo opere clementia serenitatis tuae obtinet palmam. Ab illis enim vel paucae vel singulae, a pietate tua innumerabiles urbes ita iugi labore perfectae sunt, ut non tam humana manu conditae quam divino nutu videantur natae. Cunctos imperatores felicitate moderatione castimonia, exemplis indulgentiae, studiorum amore praecedis. Regni animique tui bona cernimus et tenemus quae anticipare et superior optavit aetas et extendi in perpetuum ventura desiderat. Quibus rebus tantum universo orbi praestitum gratulamur, quantum vel humana mens petere vel gratia potuit divina conferre. Sed dispositionibus vestrae clementiae quantum profecerit murorum elaborata constructio, Roma documentum est, quae salutem civium Capitolinae arcis defensione servavit, ut gloriosius postea totius orbis possideret imperium. Ad complementum igitur operis maiestatis vestrae praeceptione suscepti rationes, quibus vel nostrae civitates defendendae sint vel hsotium subruendae, ex diversis auctoribus in ordinem digeram, nec laboris pigebit, cum omnibus profutura condantur. 1 I. Urbes atque castella aut natura muniuntur aut manu aut utroque, quod firmius ducitur; natura aut locorum edito vel abrupto aut circumfuso mari sive paludibus vel fluminibus; manu fossis ac muro. In illo naturali beneficio tutissimo eligentis consilium, in plano quaeritur fundantis industria. Videmus antiquissimas civitates ita in campis patentibus constitutas, ut deficiente auxilio locorum arte tamen et opere redderentur invictae. 2 II. Ambitum muri directum veteres ducere noluerunt, ne ad ictus arietum esset expositus, sed sinuosis anfractibus, iactis fundamentis, clausere urbes, crebrioresque turres in ipsis angulis reddiderunt propterea, quia, si quis ad murum tali ordinatione constructum vel scalas vel machinas voluerit admovere, non solum a fronte sed etiam a lateribus et prope a tergo velut in sinu circumclusus obprimitur. 3 III. Murus autem ut numquam possit elidi, hac ratione perficitur. Intervallo vicenum pedum interposito duo intrinsecus parietes fabricantur. Deinde terra, quae de fossis fuerit egesta, inter illos mittitur vectibusque densatur, ita ut a muro primus paries pro rata inferior, secundus longe minor ducatur, ut de plano civitatis ad similtudinem graduum quasi clivo molli usque ad propugnacula possit ascendi, quia nec murus ullis potest arietibus rumpi, quem terra confirmat, et quovis casu destructis lapidibus ea, quae inter parietes densata fuerat, ad muri vicem ingruentibus moles obsistit. 4 IIII. Cavetur praeterea, ne portae subiectis ignibus exurantur. Propter quod sunt coriis ac ferro tegendae; sed amplius prodest, quod invenit antiquitas, ut ante portam addatur propugnaculum, in cuius ingressu ponitur cataracta, quae anulis ferreis ac funibus pendet, ut, si hostes intraverint, demissa eadem extinguantur inclusi. Ita tamen supra portam murus est ordinandus, ut accipiat foramina, per quae de superiore parte effusa aqua subiectum restinguat incendium. 5 V. Fossae autem ante urbes latissimae altissimaeque faciendae sunt, ut nec facile possint coaequari replerique ab obsidentibus et, cum aquis coeperint redundare, ab adversario cuniculum continuari minime patiantur. Nam duplici modo opus subterraneum peragi, earum altitudine et inundatione, prohibetur. 6 VI. Formidatur, ne multitudo sagittariorum de propugnaculis exterritis defensoribus adpositisque scalis occupet murum. Adversum quod catafractas vel scuta in civitatibus debent habere quam plurimi. Deinde per propugnacula duplicia saga ciliciaque tenduntur impetumque excipiunt sagittarum. Neque enim facile transeunt spicula quod cedit ac fluctuat. Inventum quoque remedium est, ut de ligno crates facerent, quas metallas vocaverunt, lapidibusque complerent, ea arte inter bina propugnacula constitutas, ut, si per scalas ascendisset hostis et partem aliquam ipsius contigisset, supra caput suum vergeret saxa. 7 VII. Multa defensionum obpugnationumque sunt genera, quae locis conpetentibus inseremus. Nunc sciendum est obsidendi duas esse species, unam, cum adversarius oportunis locis praesidiis ordinatis ***** vel aqua prohibet inclusos vel deditionem sperat a fame, quando omnes prohibuerit commeatus. Hoc enim consilio ipse otiosus ac tutus fatigat inimicum. Ad quos casus possessores, quamvis levi suspitione pulsati, omnem alimoniam victus intra muros debent studiosissime collocare, ut ipsis exuberet substantia, adversarios inopia cogat abscedere. Non solum autem porcinum sed et omne animalium genus, quod inclusum servari non potest, deputari oportet ad laridum, ut adminiculo carnis frumenta sufficiant. Aves autem cohortales et sine inpensa in civitatibus nutriuntur et propter aegrotantes sunt necessariae. Pabula equis praecipue congerenda et quae adportari nequiverint exurenda, vini aceti ceterarumque frugum vel pomorum congerendae sunt copiae nihilque, quod usui proficiat, hostibus relinquendum. Nam, ut hortorum cura in virdiariis domorum vel areis exerceatur, utilitatis ac voluptatis ratio persuadet. Parum autem proficit plurimum collegisse, nisi ab exordio dimensione salubri per idoneos erogatio temperetur: numquam periclitati sunt fame qui frugalitatem inter copias servare coeperunt. Inbellis quoque aetas ac sexus propter necessitatem victus portis frequenter exclusa est, ne penuria obprimeret armatos, a quibus moenia servabantur. 8 VIII. Bitumen sulphur picem liquidam oleum, quod incendiarium vocant, ad exurendas hostium machinas convenit praeparari; ad arma facienda ferrum utriusque temperaturae et carbones servantur in conditis; ligna quoque hastilibus sagittisque necessaria reponuntur. Saxa rotunda de fluviis, quia pro soliditate graviora sunt et aptiora mittentibus, diligentissime colliguntur; ex quibus muri replentur et turres; minima ad fundas sive fustibalos vel manibus iacienda; maiora per onagros diriguntur, maxima vero pondere formaque volubili in propugnaculis digeruntur, ut demissa per praeceps non solum hostes obruant subeuntes sed etiam machinamenta confringant. Rotae quoque de lignis viridibus ingentissimae fabricantur, vel intercisi ex validissimis arboribus cylindri, quas taleas vocant, ut sint volubiles, laevigantur, quae per pronum labentia subito impetu bellatores solent equos quoque deterrere. Trabes quoque et tabulata vel diversae magnitudinis clavos ferreos esse oportet in promptu. Nam obpugnantium machinis per alias machinas consuevit obsisti, praecipue cum subitis operibus addenda sit muris vel propugnaculis altitudo, ne adversariorum mobiles turres superemineant et capiant civitatem. 9 VIIII. Nervorum quoque copiam summo studio expedit colligi, quia onagri vel ballistae ceteraque tormenta nisi funibus nervinis intenta nihil prosunt. Equorum tamen saetae de caudis ac iubis ad ballistas utiles adseruntur. Indubitatum vero est crines feminarum in eiusmodi tormentis non minorem habere virtutem Romanae necessitatis experimento. Nam in obsidione Capitolii corruptis iugi ac longa fatigatione tormentis, cum nervorum copia defecisset, matronae abscisos crines viris suis obtulere pugnantibus, reparatisque machinis adversariorum impetum reppulerunt. Maluerunt enim pudicissimae feminae deformato ad tempus capite libere vivere cum maritis quam hostibus integro decore servire. Cornua quoque vel cruda coria proficit colligi ad catafractas texendas aliaque machinamenta sive munimina. 10 X. Magna urbis utilitas est, cum perennes fontes murus includit. Quod si natura non praestat, cuiuslibet altitudinis effodiendi sunt putei aquarumque haustus funibus extrahendi. Sed interdum sicciora sunt loca quae montibus sunt saxisque munita; in quibus superposita castella extra murum inferiores reperiunt fontium venas ac de propugnaculis vel turribus destinatis protegunt telis, ut aquatoribus liber praestetur accessus. Quod si ultra ictum teli, in clivo tamen civitatis subiecta sit vena, castellum parvulum, quem burgum vocant, inter civitatem et fontem convenit fabricari ibique ballistas sagittariosque constitui, ut aqua defendatur ab hostibus. Praeterea in omnibus publicis aedificiis multisque privatis cisternae sunt diligentissime substruendae, ut receptacula aquis pluvialibus, quae de tectis effluunt, praestent. Difficile sitis vicit, qui quamvis exigua aqua ad potum tamen tantum in obsidione sunt usi. 11 XI. Maritima sit civitas et sales defuerint, liquor ex mari sumptus per alveos aliaque patula vasa diffunditur, qui calore solis duratur in salem. Quod si hostis ab unda prohibeat, nam hoc accidit, harenas, quas excitatum vento mare superfuderat, aliquando colligunt et dulci aqua eluunt, quae sole siccata nihilominus mutatur in sales. 12 XII. Violenta autem inpugnatio quando castellis vel civitatibus praeparatur, mutuo utrimque periculo sed maiore obpugnantium sanguine exercentur luctuosa certamina. Illi enim, qui muros invadere cupiunt, terrifico apparatu expositis copiis in spem deditionis formidinem geminant tubarum strepitu hominumque permixto; tunc, quia timor magis frangit insuetos, primo impetu stupentibus oppidanis, si discriminum experimenta non norunt, admotis scalis invaditur civitas. Quod si a fidentibus sive militaribus viris repellatur prima congressio, statim clausis crescit audacia, et iam non terrore, sed viribus et arte confligitur. 13 XIII. Admoventur enim testudines arietes falces vineae plutei musculi turres; de quibus singulis, qualiter fabricentur, quo etiam pacto proelientur vel repellantur, edisseram. 14 XIIII. De materia ac tabulatis testudo contexitur, quae, ne exuratur incendio, coriis vel ciliciis centonibusque vestitur. Haec intrinsecus accipit trabem, quae aut adunco praefigitur ferro et falx vocatur ab eo, quod incurva est, ut de muro extrahat lapides, aut certe caput ipsius vestitur ferro et appellatur aries, vel quod habet durissimam frontem, qua subruit muros, vel quod more arietum retrocedit, ut cum impetu vehementius feriat. Testudo autem a similitudine verae testudinis vocabulum sumpsit, quia, sicut illa modo reducit modo proserit caput, ita machinamentum interdum reducit trabem intedum exerit, ut fortius caedat. 15 XV. Vineas dixerunt veteres quas nunc militari barbaricoque usu causias vocant. E lignis levioribus machina colligatur, lata pedibus octo, alta pedibus septem, longa pedibus septem, longa pedibus sedecim. Huius tectum munitione duplici tabulatis cratibusque contexitur. Latera quoque vimine saepiuntur, ne saxorum telorumque impetu penetrentur. Extrinsecus autem, ne inmisso concremetur incendio, crudis ac recentibus coriis vel centonibus operitur. Istae, cum plures factae fuerint, iunguntur in ordinem, sub quibus obsidentes tuti ad subruenda murorum penetrant fundamenta. Plutei dicuntur qui ad similitudinem absidis contexuntur e vimine et ciliciis vel coriis proteguntur ternisque rotulis, quarum una in medio, duae in capitibus apponuntur, in quaecumque parte volueris admoventur more carpenti; quos obsidentes applicant muris, eorumque munitione protecti sagittis sive fundis vel missibilibus defensores omnes de propugnaculis civitatis exturbant, ut scalis ascendendi facilior praestetur occasio. Agger autem ex terra lignisque extollitur contra murum, de quo tela iactantur. 16 XVI. Musculos dicunt minores machinas, quibus protecti bellatores sudatum auferunt civitatis; fossatum etiam adportatis lapidibus lignis ac terra non solum conplent sed etiam solidant, ut turres ambulatoriae sine inpedimento iungantur ad murum. Vocantur autem a marinis belvis musculi; nam quemadmodum illi, cum minores sint, tamen ballenis auxilium adminiculumque iugiter exhibent, ita istae machinae breviores vel deputatae turribus magnis adventui illarum parant viam itineraque praemuniunt. 17 XVII. Turres autem dicuntur machinamenta ad aedificiorum speciem ex trabibus tabulatisque conpacta et, ne tantum opus hostili concremetur incendio, diligentissime ex crudis coriis vel centonibus communita, quibus pro modo altitudinis additur latitudo. Nam interdum tricenos pedes per quadrum interdum quadragenos vel quinquagenos latae sunt. Proceritas autem ipsarum tanta fit, ut non solum muros sed etiam turres lapideas altitudine superent. His plures rotae mechanica arte subduntur, quarum lapsu volubili magnitudo tam ampla moveatur. Praesens autem periculum civitatis est, si ad murum fuerit turris admota. Plures enim accipit scalas et diverso genere conatur inrumpere. Nam in inferioribus habet arietem, cuius impetu destruit muros, circa mediam vero partem accipit pontem, factum de duabus trabibus saeptumque de vimine, quem subito prolatum inter turrem murumque constituunt et per eum egredientes de machina bellatores in civitatem transeunt et occupant muros. In superioribus autem turris illius partibus contati et sagittarii collocantur, qui defensores urbis ex alto contis missibilibus saxisque prosternant. Quo facto civitas capitur sine mora. Quid enim auxilii superest, cum hi, qui de murorum altitudine hostium murum? 18 XVIII. Huic tam manifesto discrimini multis occurritur modis. Primum, si confidentia vel virtus est militaris, eruptione facta globus egreditur aramatorum et vi hostibus pulsis machinamentum illud ingens dereptis coriis de lignis exurit. Quod si oppidani exire non audeant, ad maiores ballistas malleolos vel falaricas cum incendio destinant, ut perruptis coriis vel centonibus intrinsecus flamma condatur. Malleoli velut sagittae sunt, et, ubi adhaeserint, quia ardentes veniunt, universa conflagrant. Falarica autem ad modum hastae valido praefigitur ferro; inter tubum etiam et hastile sulphure resina bitumine stuppisque convolvitur infusa oleo, quod incendiarium vocant; quae ballistae impetu destinata perrupto munimine ardens figitur ligno turritamque machinam frequenter incendit. Depositi quoque homines funibus, cum hostes dormiunt, in lanternis portant lucernas et incensis machinis rursum levantur in murum. 19 XVIIII. Praeterea partem muri, ad quam machina conatur accedere, caemento atque lapidibus vel luto sive lateribus, postremo tabulatis extruendo faciunt altiorem, ne defensores moenium desuper urbi ventura possit obprimere. Constat autem inefficax machinamentum reddi, si inveniatur inferius. Verum obsidentes eiusmodi dolum adhibere consueverunt. Primo talem extruunt turrem, quae propugnaculis civitatis videatur inferior; deinde secreto aliam de tabulatis intrinsecus turriculam faciunt et, cum muris fuerit machina sociata, subito funibus trochleisque de medio turricula illa producitur, de qua egredientes armati, quia altior invenitur, statim capiunt civitatem. 20 XX. Interdum longissimas ferratasque trabes obponunt machinae venienti eamque a muri vicinitate propellunt. Sed cum Rhodiorum civitas obpugnaretur ab hostibus et turris ambulatoria supra murorum altitudinem ac turrium omnium pararetur, mechanici ingenio inventum est tale remedium. Per noctem sub fundamenta muri cuniculum fodit et illum locum, ad quem die postero turris fuerat promovenda, nullo hostium sentiente egesta terra cavavit intrinsecus, et, cum rotis suis moles fuisset inpulsa atque ad locum, qui subtercavatus fuerat, pervenisset, tanto ponderi solo cedente subsedit nec iungi muris aut moveri ulterius potuit. Ita civitas liberata est et machina derelicta. 21 XXI. Admotis turribus funditores lapidibus, sagittarii iaculis, manuballistarii vel arcuballistarii sagittis, iaculatores plumbatis ac missibilibus de muris submovent homines. Hoc facto scalis adpositis occupant civitatem. Sed qui scalis nituntur frequenter periculum sustinent, exemplo Capanei, a quo primum scalarum obpugnatio perhibetur inventa, qui tanta vi occisus est a Thebanis, ut extinctus fulmine diceretur. Et ideo sambuca exostra et tollennone obsidentes in murum hostium penetrant. Sambuca dicitur ad similitudinem citharae; nam quemadmodum in cithara chordae sunt, ita in trabe, quae iuxta turrem ponitur, funes sunt, qui pontem de superiore parte trochleis laxant, ut descendat ad murum, statimque de turri exeunt bellatores et per eum transeuntes moenia urbis invadunt. Exostra dicitur pons, quem superius exposuimus, quia de turri in murum repente protruditur. Tollenno dicitur, quotiens una trabes in terram praealta defigitur, cui in summo vertice alia transversa trabes longior dimensa medietate conectitur eo libramento, ut, si unum caput depressis, aliud erigatur. In uno ergo capite cratibus sine tabulatis contexitur machina, in qua pauci conlocantur armati; tunc per funes adtracto depressoque alio capite elevati inponuntur in murum. 22 XXII. Adversum haec obsessos defendere consueverunt ballistae onagri scorpiones arcuballistae fustibali sagittarii fundae. Ballista funibus nervinis tenditur, quae, quanto prolixiora brachiola habuerit, hoc est quanto maior fuerit, tanto spicula longius mittit; quae si iuxta artem mechanicam temperetur et ab exercitatis hominibus, qui mensuram eius ante collegerint, dirigatur, penetrat quodcumque percusserit. Onager autem dirigit lapides, sed pro nervorum crassitudine et magnitudine saxorum pondera iaculatur; nam quanto amplior fuerit, tanto maiora saxa fulminis more contorquet. His duobus generibus nulla tormentorum species vehementior invenitur. Scorpiones dicebant, quas nunc manuballistas vocant, ideo sic nuncupati, quod parvis subtilibusque spiculis inferunt mortem. Fustibalos arcuballistas et fundas describere superfluum puto, quae praesens usus agnoscit. Saxis tamen gravioribus per onagrum destinatis non solum equi eliduntur et homines sed etiam hostium machinamenta franguntur. 23 XXIII. Adversum arietes etiam vel falces sunt plura remedia. Aliquanti centones et culcitas funibus chalant et illis obponunt locis, qua caedit aries, ut impetus machinae materia molliore fractus non destruat murum. Alii laqueis captos arietes per multitudinem hominum de muro in obliquum trahunt et cum ipsis testudinibus evertunt. Plures in modum forficis dentatum funibus inligant ferrum, quem lupum vocant, adprehensumque arietem aut evertunt aut ita suspendunt, ut impetum non habeat feriendi. Interdum bases columnaeque marmoreae vibrato impetu iaciuntur de muris arietesque confringunt. Quod si tanta vis fuerit, ut murus arietibus perforetur et, quod saepe accidit, decidat, salutis una spes superest, ut destructis domibus alius intrinsecus murus addatur hostesque intra binos parietes, si penetrare temptaverint, perimantur. 24 XXIIII. Aliud genus obpugnationum est subterraneum atque secretum, quod cuniculum vocant a leporibus, qui cavernas sub terris fodiunt ibique conduntur. Adhibita ergo multitudine ad speciem metallorum, in quibus auri argentique venas Bessorum rimatur industria, magno labore terra defoditur cavatoque specu in exitium civitatis inferna quaeritur via. Quae fraus duplicibus operatur insidiis. Aut enim penetrant urbem et noctu non sentientibus oppidanis egrediuntur per cuniculum reseratisque portis suorum agmen inducunt hostesque in ipsis domibus perimunt ignorantes aut certe, cum ad murorum fundamenta pervenerint, suffodiunt eorum maximam partem adpositis siccioribus lignis ruinamque muri tumultuario opere suspendunt; sarmenta insuper iungunt aliaque fomenta flammarum; tunc praeparatis bellatoribus operi ignis inmittitur conbustisque columnis ligneis atque tabulatis muro subito corruente inruptioni aditus reseratur. 25 XXV. Innumerabilibus declaratur exemplis saepe caesos ad internicionem hostes, qui pervaserant civitatem. Quod sine dubio evenit, si oppidani muros ac turres retinuerint vel altiora occupaverint loca. Tunc enim de fenestris ac tectis omnis aetas ac sexus inrumpentes obruit saxis aliisque generibus telorum; quod ne sustineant, obsidentes portas civitatis aperire consuerunt, ut resistere desinant fugiendi potestate concessa. Necessitas enim quaedam virtutis est desperatio. In hoc casu unum oppidanis auxilium est, sive per diem sive per noctem hostis intraverit, ut muros turresque teneant ac loca superiora conscedant hostesque per vicos et plateas undique obruant dimicantes. 26 XXVI. Frequenter dolum excogitant obsidentes ac simulata desperatione longius abeunt. Sed ubi post metum murorum vigiliis derelictis requieverit incauta securitas, tenebrarum ac noctis occasione captata cum scalis clanculo veniunt murosque conscendunt. Propter quod maior est adhibenda custodia, cum hostis abscesserit, et in ipsis muris ac turribus teguriola conlocanda, in quibus vigiles hibernis mensibus ab imbri vel frigore, aestivis defendantur a sole. Illud quoque usus invenit, ut acerrimos ac sagacissimos canes in turribus nutriant, qui adventum hostium odore praesentiant latratuque testentur. Anseres quoque non minore sollertia nocturnos superventus clamoribus indicant. Nam ingressi Capitolinam arcem Galli Romanum nomen eruerant, nisi clamore anserum excitatus Mallius restitisset. Mira diligentia sive fortuna viros, qui universum orbem erant missuri sub iugum, avis una servavit. 27 XXVII. Non solum in obsidionibus sed in universo genere bellorum supra omnia ducitur hostium consuetudinem explorare diligenter ac nosse. Oportunitas enim insidiarum aliter non potest inveniri, nisi scias, quibus horis adversarius a laboris intentione discedat, quibus reddatur incautior, interdum medio die, interdum ad vesperum, saepe nocte, aliquando eo tempore, quo sumitur cibus, cum utriusque partis milites ad requiem aut ad curanda corpora disperguntur. Quod in civitate cum coeperit fieri, obsidentes astu se a proelio subtrahunt, ut adversariorum neglegentiae licentiam tribuant. Quae ipsa inpunitate cum creverit, repente admotis machinis vel adpositis scalis occupant civitatem. Et ideo in muris saxa ceteraque tormenta ponuntur in promptu, ut cognitis insidiis adcurrentes ad manum habeant quod supra caput hostium evolvant atque iaculentur. 28 XXVIII. Cum neglegentia intervenerit, paribus insidiis subiacent obsidentes. Nam sive cibo sive somno fuerint occupati sive otio aut aliqua necessitate dispersi, tunc oppidani repente prorumpunt, ignorantes perimunt, arietes machinas ipsosque aggeres ignibus concremant omniaque in perniciem suam fabricata opera subvertunt. Propter quod obsidentes ultra ictum teli fossam faciunt eamque non solum vallo et sudibus sed etiam turriculis instruunt, ut erumpentibus ex civitate possint obsistere, quod opus loriculam vocant. Saepe, cum obsidio describitur, invenitur in historiis loricula urbem esse circumdatam. 29 XXVIIII. Sed ex alto destinata missibilia sive plumbatae vel lanceae veruta vel spicula in subiectos vehementius cadunt. Sagittae quoque arcubus missae et saxa manibus fundis sive fustibalis directa, quanto de excelsiore loco exeunt, tanto longius penetrant. Ballistae vero et onagri, si a peritis diligentissime temperentur, universa praecedunt, a quibus nec virtus ulla nec munimina possunt defendere bellatores. Nam more fulminis quicquid percusserint aut dissolvere aut inrumpere consuerunt. 30 XXX. Ad capiendos muros scalae vel machinae plurimum valent, si ea magnitudine conpactae fuerint, ut altitudinem exuperent civitatis. Mensura autem colligitur duplici modo; aut enim linum tenue et expeditum uno capite nectitur in sagitta, quae cum ad muri fastigia directa pervenerit, ex mensura lini murorum altitudo deprehenditur, aut certe, cum sol obliquus umbram turrium murorumque iaculatur in terram, tunc ignorantibus adversariis umbrae illius spatium mensuratur itemque decempeda figitur et umbra ipsius similiter mensuratur. Quo collecto nemo dubitat ex umbra decempedae inveniri altitudinem civitatis, cum sciatur, quanta altitudo quantum umbrae mittat in longum. Quae ad obpugnandas vel defendas urbes auctores bellicarum artium prodiderunt vel quae recentium necessitatum usus invenit, pro publica, ut arbitror, utilitate digessi, illud iterum iterumque commonens, ut sollertissime caveatur, ne quando aut potus inopia emergat aut cibi, quibus malis nulla arte succurritur; ideoque intra muros tanto plura condenda sunt, quantum scitur clausurae tempus in obsidentum potestate consistere. 31 XXXI. Praecepto maiestatis tuae, imperator invicte, terrestris proelii rationibus absolutis, navalis belli residua, ut opinor, est portio; de cuius artibus ideo pauciora dicenda sunt, quia iam dudum pacato mari cum barbaris nationibus agitur terrestre certamen. Romanus autem populus pro decore et utilitate magnitudinis suae non propter necessitatem tutmultus alicuius classem parabat ex tempore, sed, ne quando necessitatem sustineret, semper habuit praeparatam. Nemo enim bello lacessere aut facere audet iniuriam ei regno vel populo, quem expeditum et promptum ad resistendum vindicandumque cognoscit. Apud Misenum igitur et Ravennam singulae legiones cum classibus stabant, ne longius a tutela urbis abscederent et, cum ratio postulasset, sine mora, sine circuitu ad omnes mundi partes navigio pervenirent. Nam Misenatium classis Galliam Hispanias Mauretaniam Afrcam Aegyptum Sardiniam atque Siciliam habebat in proximo. Classis autem Ravennatium Epiros Macedoniam Achaiam Propontidem Pontum Orientem Cretam Cyprum petere directa navigatione consueverat, quia in rebus bellicis celeritas amplius solet prodesse quam virtus. 32 XXXII. Liburnis autem, quae in Campania stabant, praefectus classis Misenatium praeerat, eas vero, quae Ionio mari locatae fuerant, praefectus classis Ravennatium retinebant; sub quibus erant deni tribuni per cohortes singulas constituti. Singulae autem liburnae singulos nauarchos, id est quasi navicularios, habebant, qui exceptis ceteris nautarum officiis gubernatoribus atque remigibus et militibus exercendis cotidianam curam et iugem exhibebant industriam. 33 XXXIII. Diversae autem provinciae quibusdam temporibus mari plurimum potuerunt, et ideo diversa genera navium fuerunt. Sed Augusto dimicante Actiaco proelio, cum Liburnorum auxiliis praecipue victus fuisset Antonius, experimento tanti certaminis patuit Liburnorum naves ceteris aptiores. Ergo similtudine et nomine usurpato ad earundem instar classem Romani principes texuerunt. Liburnia namque Dalmatiae pars est Iadertinae subiacens civitati, cuius exemplo nunc naves bellicae fabricantur et appellantur liburnae. 34 XXXIIII. Sed cum in domibus substruendis harenae vel lapidum qualitas requiratur, tanto magis in fabricandis navibus diligenter cuncta quaerenda sunt, quia maius periculum est navem vitiosam esse quam domum. Ex cupresso igitur et pinu domestica sive silvestri et abiete praecipue liburna contexitur, utilius aereis clavis quam ferreis configenda; quamlibet enim gravior aliquanto videatur expensa, tamen, quia amplius durat, lucrum probatur afferre; nam ferreos clavos tepore et umore celeriter robigo consumit, aerei autem etiam in fluctibus propriam substantiam servant. 35 XXXV. Observandum praecipue, ut a quintadecima luna usque ad vicesimam secundam arbores praecidantur, ex quibus liburnae contexendae sunt. His enim tantum octo diebus caesa materies immunis servatur a carie, reliquis autem diebus praecisa etiam eodem anno interna vermium labe exesa in pulverem vertitur, quod ars ipsa et omnium architectorum cotidianus usus edocuit et contemplatione ipsius religionis agnoscimus, quam pro aeternitate his tantum diebus placuit celebrari. 36 XXXVI. Caeduntur autem trabes utiliter post solstitium aestivum, id est per mensem Iulium et Augustum et per autumnale aequinoctium id est usque in k. Ianuarias. His namque mensibus arescente umore sicciora et ideo fortiora sunt ligna. Illud etiam cavendum, ne continuo, ut deiectae fuerint trabes, secentur vel statim, ut sectae fuerint, mittantur in navem, siquidem et adhuc solidae arbores et iam divisae per tabulas duplices ad maiorem siccitatem mereantur indutias. Nam quae virides conpinguntur, cum nativum umorem exudaverint, contrahuntur et rimas faciunt latiores, quo nihil est periculosius navigantibus quam hiare tabulata . 37 XXXVII. Quod ad magnitudinem pertinet, minimae liburnae remorum habent singulos ordines, paulo maiores binos, idoneae mensurae ternos vel quaternos interdum quinos sortiuntur remigio gradus. Nec hoc cuiquam enorme videatur, cum in Actiaco proelio longe maiora referantur concurrisse navigia, ut senorum etiam vel ultra ordinum fuerint. Scafae tamen maioribus liburnis exploratoriae sociantur, quae vicenos prope remiges in singulis partibus habeant, quas Britanni picatos vocant. Per has et superventus fieri et commeatus adversariorum navium aliquando intercipi adsolet et speculandi studio adventus earum vel consilium deprehendi. Ne tamen exploratiae naves candore prodantur, colore Veneto, qui marinis est fluctibus similis, vela tinguntur et funes, cera etiam, qua ungere solent naves, inficitur. Nautaeque vel milites Venetam vestem induunt, ut non solum per noctem sed etiam per diem facilius lateant explorantes. 38 XXXVIII. Qui cum exercitu armatis classibus vehitur, turbinum signa debet ante praenoscere. Procellis namque et fluctibus liburnae gravius quam vi hostium saepe perierunt, in qua parte naturalis philosophiae tota est adhibenda sollertia, quia ventorum tempestatumque caelesti ratione natura colligitur. Et pro acerbitate pelagi, sicut providos cautela tutatur, ita neglegentes extinguit incuria. Igitur ventorum numerum atque vocabula ars navigandi primum debet inspicere. Veteres autem iuxta positionem cardinum tantum quattuor ventos principales a singulis caeli partibus flare credebant, sed experimentum posterioris aetatis XII conprehendit; horum vocabula ad summovendam dubitationem non solum Graeca sed etiam Latina protulimus, ita ut ventis principalibus declaratis eos, qui ipsis dextra laevaque coniuncti sunt, indicemus. A verno itaque solstitio, id est ab orientali cardine, sumemus exordium, ex quo ventus oritur apheliotes, id est subsolanus; huic a dextera iungitur caecias sive euroborus, a sinistra eurus sive vulturnus. Meridianum autem cardinem possidet notus, id est auster; huic a dextera iungitur leuconotus, hoc est albus notus, a sinistra libonotus, id est corus. Occidentalem vero cardinem tenet zephyrus id est subvespertinus; huic a dextera iungitur lips sive africus, a sinistra iapyx sive favonius. Septentrionalem vero cardinem sortitus est aparctias sive septentrio; cui adhaeret a dextra thrascias sive circius, a sinistra boreas, id est aquilo. Hi saepe singuli, interdum duo, magnis autem tempestatibus et tres pariter flare consuerunt; horum impetu maria, quae sua sponte tranquilla sunt et quieta, undis exaestuantibus saeviunt; horum flatu pro natura temporum vel locorum ex procellis serenitas redditur et rursum in procellas serena mutantur. Nam secundo spiramine optatos classis invenit portus, adverso stare vel regredi aut discrimen sustinere conpellitur. Et ideo difficile naufragium pertulit qui ventorum rationem diligenter inspexit. 39 XXXVIIII. Sequitur mensum dierumque tractatus. Neque enim integro anno vis atque acerbitas maris patitur navigantes, sed quidam menses aptissimi, quidam dubii, reliqui classibus intractabiles sunt lege naturae. Pachone decurso, id est post ortum Pliadum, a die VI. kal. Iunias usque in Arcturi ortum, id est in diem VIII. decimum kal. Octobres, secura navigatio creditur, quia aestatis beneficio ventorum acerbitas mitigatur; post hoc tempus usque in tertium idus Novembres incerta navigatio est et discrimini propior propterea, quia post idus Septembres oritur Arcturus, vehementissimum sidues, et VIII. kal. Octobres aequinoctialis evenit acerba tempestas, circa nonas vero Octobres aeduli pluviales, V. idus easdem Taurus. A Novembri autem mense crebris tempestatibus navigia conturbat Vergiliarum hiemalis occasus. Ex die igitur tertio idus Novembres usque in diem sextum idus Martias maria clauduntur. Nam lux minima noxque prolixa, nubium densitas, aeris obscuritas, ventorum imbri vel nivibus geminata saevitia non solum classes a pelago sed etiam commeantes a terrestri itinere deturbat. Post natalem vero, ut ita dicam, navigationis, qui sollemni certamine publicoque spectaculo multarum urbium celebratur, plurimorum siderum ipsiusque temporis ratione usque in idus Maias periculose maria temptantur, non quo negotiatorum cesset industria, sed quia maior adhibenda cautela est, quando exercitus navigat cum liburnis, quam cum privatarum mercium festinat audacia. 40 XL. Praeterea aliorum ortus occasusque siderum tempestates vehementissimas commovent; in quibus licet certi dies auctorum adtestatione signentur, tamen, quia diversis casibus aliquanta mutantur et, quod confitendum est, caelestes causas humana condicio ad plenum nosse prohibetur, ideo nauticae observationis curam trifariam dividunt. Aut enim circa diem statutum aut ante vel postea tempestates fieri conpertum est. Unde praecedentes ************, nascentes die sollemni *********, subsequentes ************* Graeco vocabulo nuncuparunt. Sed omnia enumerare nominatim aut ineptim videatur aut longum, cum auctores plurimi non solum mensum sed etiam dierum rationem diligenter expresserint. Transitus quoque siderum, quos planetas vocant, cum praescripto cursu Dei arbitrio creatoris suscipiunt signa vel deserunt, frequenter assolent serena turbare. Interluniorum autem dies tempestatibus plenos et navigantibus quam maxime metuendos non solum peritiae ratio sed etiam vulgi usus intellegit. 41 XLI. Multis quoque signis et de tranquillo procellae et de tempestatibus tranquilla produntur, quae velut in speculo lunae orbis ostendit. Rubicundus color ventus, caeruleus indicat pluvias, ex utroque commixtus nimbos et furentes procellas. Laetus orbis ac lucidus serenitatem navigiis repromittit, quam gestat in vultu, praecipue si quarto ortu neque obtusis cornibus rutila neque infuso fuerit umore fuscata. Sol quoque exoriens vel diem condens interest utrum aequalibus gaudeat radiis an obiecta nube varietur, utrum solito splendore fulgidus an ventis urguentibus igneus neve pallidus vel pluvia sit inpendente maculosus. Aer vero et mare ipsum nubiumque magnitudo vel species sollicitos instruit nautas. Aliquanta ab avibus, aliquanta significantur a piscibus, quae Vergilius in Georgicis divino paene conprehendit ingenio et Varro in libris navalibus diligenter excoluit. Haec gubernatores so se scire profitentur, sciunt eatenus, quatenus eos imperitiae usus instituit, non altior doctrina formavit. 42 XLII. Elementum pelagi tertia pars mundi est, quae praeter ventorum flatus suo quoque spiramine motuque vegetatur. Nam certis horis, diebus pariter ac noctibus aestu quodam, quod rheuma vocant, ultro citroque percurrit et more torrentium fluminum nunc exundat in terras nunc refluit in altitudinem suam. Haec reciprocantis meatus ambiguitas cursum navium secunda adiuvat, retardat adversa. Quae dimicaturo magna sunt cautione vitanda. Neque enim auxilio remorum rheumatis impetus vincitur, cui interdum cedit et ventus; et quoniam in diversis regionibus, diverso lunae crescentis minuentisque statu certis horis ista variantur, ideo proelium navale gesturus consuetudinem pelagi vel loci ante congressum debet agnoscere. 43 XLIII. Nauticorum gubernatorumque sollertia est loca, in quibus navigaturi sunt, portusque cognoscere, ut infesta prominentibus vel latentibus scopulis, vadosa ac sicca vitentur; tanto enim securitas maior est, quanto mare altius fuerit. In nauarchis diligentia, in gubernatoribus peritia, in remigibus virtus eligitur propterea, quia navalis pugna tranquillo committitur mari liburnarumque moles non ventorum flatibus sed remorum pulsu adversarios percutit rostris eorumque rursum impetus vitat, in quo opere lacerti remigum et ars clavum regentis magistri victoriam praestat. 44 XLIIII. Multa quidem armorum genera proelium terrestre desiderat; sed navale certamen non solum plures armorum species verum etiam machinas et tormenta flagitat, tamquam in muris dimicetur et turribus. Quid enim crudelius congressione navali, ubi aquis homines perimuntur et flammis? Praecipua ergo esse debet tegminum cura, ut catafracti vel loricati galeati etiam et ocreis muniti sint milites. De onere namque armorum nemo potest conqueri, qui stans pugnat in navibus; scuta quoque validiora propter ictus lapidum et ampliora sumuntur. Praeter falces et harpagones aliaque navalia genera telorum sagittis missibilibus fundis fustibalis plumbatis onagris ballistis scorpionibus iacula invicem diriguntur et saxa et, quod est gravius, qui de virtute praesumunt, admotis liburnis iniectis pontibus in adversariorum transeunt naves ibique gladiis manu ad manum, ut dicitur, comminus dimicant. In maioribus etiam liburnis propugnacula turresque constituunt, ut tamquam de muro ita de excelsioribus tabulatis facilius vulnerent vel perimant inimicos. Oleo incendiario stuppa sulphure et bitumine obvolutae et ardentes sagittae per ballistas in hosticarum navium alveos infiguntur unctasque cera et pice et resina tabulas tot fomentis ignium repente succendunt. Alii ferro interimuntur et saxo, alii ardere coguntur in fluctibus; inter tanta tamen mortium genera qui acerrimus casus est, absumenda piscibus insepulta sunt corpora. 45 XLV. Ad instar autem terrestris proelii superventus fiunt ignorantibus nauticis vel circa oportunas insularum angustias conlocantur insidiae. Idque agitur, ut imparati facilius deleantur; si longo remigio fatigati sunt hostium nautae, si vento urguentur adverso, so pro rostris est rheuma, si nihil suspicantes dormiunt inimici, si statio, quam tenent, exitum non habet, si dimicandi optata evenit occasio, fortunae beneficiis iungendae sunt manus et ex oportunitate proelium conserendum. Quod si cautela hostium evitatis insidiis publico Marte confligat, tunc liburnarum instruendae sunt acies, non directae ut in campis, sed incurvae ad similitudinem lunae, ita ut productis cornibus acies media sinuetur, ut, si adversarii perrumpere temptaverint, ipsa ordinatione circumdati deprimantur. In cornibus autem praecipuum robur et liburnarum conlocatur et militum. 46 XLVI. Praeterea utile est, ut alto et libero mari tua semper classis utatur, inimicorum vero pellatur ad litus, quia pugnandi impetum perdunt qui detruduntur in terras. In eiusmodi certamine tria armamentorum genera plurimum ad victoriam prodesse compertum est, asseres falces bipinnes. Asser dicitur, cum trabes subtilis ac longa ad similitudinem antemnae pendet in malo utroque capite ferrato. Hunc, sive a dextra sive a sinistra parte adversariorum se iunxerint naves, pro vice arietis vi inpellunt; qui bellatores hostium sive nautas sine dubio prosternit ac perimit ipsamque navem saepius perforat. Falx autem dicitur acutissimum ferrum curvatum ad similitudinem falcis, quod contis longioribus inditum chalatorios sub. funes , quibus antemnae suspenditur, repente praecidit conlapsisque velis liburnam pigriorem et inutilem reddit. Bipinnis est securis habens ex utraque parte latissimum et acutissimum ferrum. Per has in medio ardore pugnandi peritissimi nautae vel milites cum minoribus scafulis secreto incidunt funes, quibus adversariorum ligata sunt gubernacula. Quo facto statim capitur tamquam inermis et debilis navis; quid enim salutis superest ei, qui amiserit clavum? De lusoriis, quae in Danubio agrarias cotidianis tutantur excubiis, reticendum puto, quia artis amplius in his frequentior usus invenit, quam vetus doctrina monstraverat.
Vegetius HOME
bav909.699 bav1571.59 bav1572.157 bnf7230.40 bnf7230.17 bnf7231.25 bnf7383.60 bsb65388.70 hab84.100
Vegetius, Epitoma, III <<<
monumenta.ch > Petrus Alphonsi > 7 > 1 > 6 > 9 > 8 > 64 > 5 > 4 > 4 > 5 > 3 > 10 > 5 > 3 > 3 > 8 > 6 > 1 > 7 > 4 > 2 > 11 > 9 > 12 > 10 > 2 > 11 > 13 > 14 > 10 > 5 > 3 > 11 > 8 > 6 > 4 > 1 > 7 > 9 > 5 > 10 > 3 > 2 > 8 > 6 > 4 > 1 > 7 > 9 > 2 > 1 > 4
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik