monumenta.ch > Varro > 6
Varro, Lingua, 10, V <<<
Varro, Lingua, 10, Caput VI
1 Contra in quibus debeat quaeri analogia, fere totidem gradus debent esse coniuncti: primum ut sint res, secundum ut earum sit usus, tertium uti hae res vocabula habeant, quartum ut habeant declinatus naturalis. De primo gradu, quod natura subest et multitudinis et singularis, dicimus hi asses hosce asses, hic as hunc assem; contra quod in numeris finitis multitudinis natura singularis non est, dicitur hi duo et hi tres, his duobus et his tribus. 2 Secundo gradu si est natura neque est usus, id genus ut sit discriminandum, ut fit in faba et id genus, quae item et ex parte et universa nominamus non enim opus fuit ut in servis ***
Varro HOME
ubbF_IV_13.159v