monumenta.ch > Varro > 6 > 5 > 5
Varro, Lingua, 10, IV <<< >>> VI
Varro, Lingua, 10, Caput V
1 Quid videretur analogia in oratione et quas haberet species et quae de his sequendae viderentur, ut brevi potui informavi; nunc, in quibus non debeat esse ac proinde ac debeat soleat quaeri, dicam. Ea fere sunt quattuor genera: primum in id genus verbis quae non declinantur analogia non debet quaeri, ut in his nequam mox vix. 2 De his magis in alio quam in alio erratur verbo. Dant enim non habere casus mox et vix, nequam habere, quod dicamus hic nequam et huius nequam et huic nequam. Cum enim dicimus hic nequam et huius nequam, tum hominis eius, quem volumus ostendere esse nequam, dicimus casus, et ei proponimus tum hic nomen, cuius putamus nequitiam. 3 Quod vocabulum factum ut ex non et volo nolo sic ex ne et quicquam item media extrita syllaba coactum est nequam. Itaque ut eum quem putamus esse non hili dicimus nihili, sic in quo putamus esse ne quicquam dicimus nequam. 4 Secundo, si unum solum habent casum in voce, quod non declinentur, ut litterae omnes. Tertio, si singularis est vocabuli series neque habet cum qua comparari possit, ut esse putant caput capiti capitis capite. Quartum, si ea vocabula quattuor quae conferuntur inter se rationem non habent quam oportet, ut socer socrus, soceros socrus.
Varro HOME
ubbF_IV_13.159v