monumenta.ch > Varro > 8 > 4
Varro, Lingua, 10, III <<< >>> V
Varro, Lingua, 10, Caput IV
1 Omnis analogiae fundamentum similitudo quaedam, ea, ut dixi, quae solet esse in rebus et in vocibus et in utroque; in quam harum partem quodque sit inferendum e cuius modi, videndum. Nam, ut dixi, neque rerum neque vocis similitudo ad has duplicis quas in loquendo quaerimus analogias verborum exprimendas separatim satis est, quod utraque parte opus est simili. Quas ad loquendum ut perducas accedere debet usus: alia enim ratio qua facias vestimentum, alia quemadmodum utare vestimento. 2 Usuis species videntur esse tres: una consuetudinis veteris, altera consuetudinis huius, tertia neutrae. Vetera, ut cascus casci, surus suri; huius consuetudinis, ut albus caldus, albo caldo; neutrae, ut scala scalam, phalera phaleram. Ad quas accedere potest quarta mixta, ut amicitia inimicitia, amicitiam inimicitiam. Prima est qua usi antiqui et nos reliquimus, secunda qua nunc utimur, tertia qua utuntur poetae. 3 Analogia non item ea definienda quae derigitur ad naturam verborum atque illa quae ad usum loquendi. Nam prior definienda sic: analogia est verborum similium declinatio similis, posterior sic: analogia est verborum similium declinatio similis non repugnante consuetudine communi. At quom harum duarum ad extremum additum erit hoc "ex quadam parte," poetica analogia erit definita. Harum primam sequi debet populus, secundam omnes singuli e populo, tertiam poetae. 4 Haec diligentius quam apertius dicta esse arbitror, sed non obscurius quam de re simili definitiones grammaticorum sunt, ut Aristeae, Aristodemi, Aristocli, item aliorum, quorum obscuritates eo minus reprehendendae, quod pleraeque definitiones re incognita propter summam brevitatem non facile perspiciuntur, nisi articulatim sunt explicatae. 5 Quare magis apparebit, si erit aperte de singulis partibus, quid dicatur verbum, quid similitudo verbi, quid declinatio, quid similitudo declinationis non repugnante consuetudine communi, quid ex quadam parte. 6 Verbum dico orationis vocalis partem, quae sit indivisa et minima. Si declinationem naturalem habeat, simile verbum verbo tum quom, et re quam significat et voce qua significat et in figura e transitu declinationis parile. Declinatio est, cum ex verbo in verbum aut ex verbi discrimine, ut transeat mens, vocis commutatio fit aliqua. Similitudo declinationis, cum item ex aliqua figura in figuram transit, ut id transit, cum quo confertur. 7 Adiectum est "non repugnante consuetudine communi", quod quaedam verba contra usum veterem inclinata patietur, ut passa Hortensium dicere pro hae cervices cervix, quaedam non, ut si dicas pro fauces faux. Ubi additur "ex quadam parte", significat non esse in consuetudine in his verbis omnis partis, ut declinatum ab amo vivo amor sed non vivor.
Varro HOME
ubbF_IV_13.159r
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik