monumenta.ch > Plinius > 34 > 10 > 29 > 3 > 1 > 8 > 6 > 7 > 33 > 4 > 32 > > 9 > 35 > 2 > 30 > 2 > 2 > 11 > 1 > 1 > 10 > 6 > 5 > 4 > 7 > 3 > 7 > 3 > 1 > 1
>>> Varro, Lingua, 10, II
Varro, Lingua, 10, Caput I
1 In verborum declinationibus disciplina loquendi dissimilitudinem an similitudinem sequi deberet, multi quaesierunt. Cum ab his ratio quae ab similitudine oriretur vocaretur analogia, reliqua pars appellaretur anomalia: de qua re primo libro quae dicerentur cur dissimilitudinem ducem haberi oporteret, dixi, secundo contra quae dicerentur, cur potius similitudinem conveniret praeponi: quarum rerum quod nec fundamenta, ut debuit, posita ab ullo neque ordo ac natura, ut res postulat, explicita, ipse eius rei formam exponam. 2 Dicam de quattuor rebus, quae continent declinationes verborum: quid sit simile ac dissimile, quid ratio quam appellant logon, quid pro portione quod dicunt ana logon, quid consuetudo; quae explicatae declarabunt analogiam et anomaliam, unde sit, quid sit, cuius modi sit.
Varro HOME
ubbF_IV_13.154v