monumenta.ch > Varro > 29 > 38 > 40 > 28 > 59 > 43 > 55 > 22 > 2 > 16 > 49 > 34 > 33 > 41 > 63 > 60 > 46 > 24 > 47 > 53 > 37 > 36 > 44 > 29 > 52 > 40 > 48 > 35 > 33 > 41 > 45 > 65
Varro, Lingua, 9, LXIV <<<    

Varro, Lingua, 9, Caput LXV

1 Quibus rebus solvi arbitraremur posse quae dicta sunt priori libro contra analogian, ut potui brevi percucurri. Ex quibus si id confecissent quod volunt, ut in lingua Latina esset anomalia, tamen nihil egissent ideo, quod in omnibus partibus mundi utraque natura inest, quod alia inter se similia, alia dissimilia sunt, sicut in animalibus dissimilia sunt, ut equus bos ovis homo, item alia, et in uno quoque horum genere inter se similia innumerabilia. Item in piscibus dissimilis muraena lupo, is soleae, haec muraenae et mustelae, sic aliis, ut maior ille numerus sit similitudinum earum quae sunt separatim in muraenis, separatim in asellis, sic in generibus aliis. 2 Quare cum in inclinationibus verborum numerus sit magnus a dissimilibus verbis ortus, quod etiam vel maior est in quibus similitudines reperiuntur, confitendum est esse analogias. Itemque cum ea non multo minus quam in omnibus verbis patiatur uti consuetudo communis, fatendum illud quoquo modo analogian sequi nos debere universos, singulos autem praeterquam in quibus verbis offensura sit consuetudo communis, quod ut dixi aliud debet praestare populus, aliud e populo singuli homines. 3 Neque id mirum est, cum singuli quoque non sint eodem iure: nam liberius potest poeta quam orator sequi analogias. Quare cum hic liber id quod pollicitus est demonstraturum absolverit, faciam finem; proxumo deinceps de declinatorum verborum forma scribam.
Varro HOME

ubbF_IV_13.154r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik