monumenta.ch > Varro > 29 > 38 > 40 > 28 > 59 > 43 > 55 > 22 > 2 > 16 > 49 > 34 > 33 > 41 > 63 > 60 > 46 > 24 > 47 > 53 > 37 > 36 > 44 > 29 > 52 > 40 > 48 > 35 > 33 > 41 > 45 > 65 > 32 > 35 > 32 > 64
Varro, Lingua, 9, LXIII <<<     >>> LXV

Varro, Lingua, 9, Caput LXIV

1 De eo quod in priore libro extremum est, ideo non esse analogiam, quod qui de ea scripserint aut inter se non conveniant aut in quibus conveniant ea cum consuetudinis discrepent verbis, utrumque est leve: sic enim omnis repudiandum erit artis, quod et in medicina et in musica et in aliis multis discrepant scriptores; item in quibus conveniunt in scriptis, si ea tamen repudiat natura: quod ita ut dicitur non sit ars, sed artifex reprehendendus, qui dici debet in scribendo non vidisse verum, non ideo non posse scribi verum. 2 Qui dicit hoc monti et hoc fonti, cum alii dicant hoc monte et hoc fonte, sic alia quae duobus modis dicuntur, cum alterum sit verum, alterum falsum, non uter peccat tollit analogias, sed uter recte dicit confirmat; et quemadmodum is qui peccat in his verbis, ubi duobus modis dicuntur, non tollit rationem cum sequitur falsum, sic etiam in his quae non duobus dicuntur, si quis aliter putat dici oportere atque oportet, non scientiam tollit orationis, sed suam inscientiam denudat.
Varro HOME

ubbF_IV_13.154r