monumenta.ch > Varro > 26 > 19 > 10 > 38 > 28 > 15 > 11 > 10 > 22 > 42 > 16 > 27 > 17 > 57 > 25 > 62
Varro, Lingua, 9, LXI <<<     >>> LXIII

Varro, Lingua, 9, Caput LXII

1 Item cur non sit analogia, afferunt, quod ab similibus similia non declinentur, ut ab dolo et colo: ab altero enim dicitur dolavi, ab altero colui; in quibus assumi solet aliquid, quo facilius reliqua dicantur, ut in Myrmecidis operibus minutis solet fieri: igitur in verbis temporalibus, quom similitudo saepe sit confusa, ut discerni nequeat, nisi transieris in aliam personam aut in tempus, quae proposita sunt non esse similia intellegitur, cum transitum est in secundam personam, quod alterum est dolas, alterum colis. 2 Itaque in reliqua forma verborum suam utrumque sequitur formam. Utrum in secunda persona forma verborum temporalium habeat in extrema syllaba AS an ES an IS aut IS, ad discernendas similitudines interest: quocirca ibi potius index analogiae quam in prima, quod ibi abstrusa est dissimilitudo, ut apparet in his meo, neo, ruo: ab his enim dissimilia fiunt transitu, quod sic dicuntur meo meas, neo nes, ruo ruis, quorum unumquodque suam conservat similitudinis formam.
Varro HOME

ubbF_IV_13.154r