monumenta.ch > Varro > 26 > 19 > 10 > 38 > 28 > 15 > 11 > 10 > 22 > 42 > 16 > 27 > 17 > 57 > 25 > 62 > 23 > 34 > 14 > 61
Varro, Lingua, 9, LX <<<     >>> LXII

Varro, Lingua, 9, Caput LXI

1 Item reprehendunt quidam, quod putant idem esse sacrifico et sacrificor, lavat et lavatur; quod sit an non, nihil commovet analogian, dum sacrifico qui dicat servet sacrificabo et sic per totam formam, ne dicat sacrificatur aut sacrificatus sum: haec enim inter se non conveniunt.
Apud Plautum, cum dicit:
Piscis ego credo qui usque dum vivunt lavant
Diu minus lavari quam haec lavat Phronesium,
ad lavant lavari non convenit, ut I sit postremum, sed E; ad lavantur analogia lavari reddit: quod Plauti aut librarii mendum si est, non ideo analogia, sed qui scripsit est reprehendendus. Omnino et lavat et lavatur dicitur separatim recte in rebus certis, quod puerum nutrix lavat, puer a nutrice lavatur, nos in balneis et lavamus et lavamur. 2 Sed consuetudo alterum utrum cum satis haberet, in toto corpore potius utitur lavamur, in partibus lavamus, quod dicimus lavo manus, sic pedes et cetera. Quare e balneis non recte dicunt lavi, lavi manus recte. Sed quoniam in balneis lavor lautus sum, sequitur, ut contra, quoniam est soleo, oporteat dici solui, ut Cato et Ennius scribit, non ut dicit volgus, solitus sum, debere dici; neque propter haec, quod discrepant in sermone pauca, minus est analogia, ut supra dictum est.
Varro HOME

ubbF_IV_13.153v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik