monumenta.ch > Varro > 29 > 38 > 40 > 28 > 59
Varro, Lingua, 9, LVIII <<< >>> LX
Varro, Lingua, 9, Caput LIX
1 Quocirca non si genus cum genere discrepat, sed in suo quique genere si quid deest, requirendum. Ad haec addita si erunt ea quae de nominatibus supra sunt dicta, facilius omnia solventur. Nam ut illic externis caput rectus casus, sic hic in forma est persona eius qui loquitur et tempus praesens, ut scribo lego. 2 Quare ut illic fit, si hic item acciderit, in formula ut aut caput non sit aut ex alieno genere sit, proportione eadem quae illic dicimus, cur nihilominus servetur analogia. Item, sicut illic caput suum habebit et in obliquis casibus transitio erit in aliam quam formulam, qua assumpta reliqua facilius possint videri verba, unde sint declinata (fit enim, ut rectus casus nonnunquam sit ambiguus), ut in hoc verbo volo, quod id duo significat, unum a voluntate, alterum a volando; itaque a volo intellegimus et volare et velle.
Varro HOME
ubbF_IV_13.153v