monumenta.ch > Varro > 26 > 19 > 10 > 38 > 28 > 15 > 11 > 10 > 22 > 42 > 16 > 27 > 17 > 57 > 25 > 62 > 23 > 34 > 14 > 61 > 56 > 12 > 31 > 24 > 54 > 13 > 26 > 50 > 37 > 39 > 19 > 36 > 58
Varro, Lingua, 9, LVII <<<     >>> LIX

Varro, Lingua, 9, Caput LVIII

1 Etiam in hoc reprehendunt, quod quaedam verba neque personas habent ternas neque tempora terna: id imperite reprehendunt, ut si quis reprehendat naturam, quod non unius modi finxerit animalis omnis. Si enim natura non omnes formae verborum terna habent tempora, ternas personas, non habent totidem verborum divisiones. Quare cum imperamus, natura quod infecta verba solum habent, cum aut praesenti aut absenti imperamus, fiunt terna, ut lege legito legat: perfectum enim imperat nemo. Contra quae sunt indicandi, ut lego legis legit, novena fiunt verba infecti, novena perfecti.
Varro HOME

ubbF_IV_13.153v