monumenta.ch > Varro > 29 > 38 > 40 > 28 > 59 > 43 > 55 > 22 > 2 > 16 > 49 > 34 > 33 > 41 > 63 > 60 > 46 > 24 > 47 > 53 > 37 > 36 > 44 > 29 > 52
Varro, Lingua, 9, LI <<< >>> LIII
Varro, Lingua, 9, Caput LII
1 Reprehendunt Aristarchum, quod haec nomina Melicertes et Philomedes similia neget esse, quod vocandi casus habet alter Melicerta, alter Philomedes, sic qui dicat lepus et lupus non esse simile, quod alterius vocandi casus sit lupe, alterius lepus, sic socer, macer, quod in transitu fiat ab altero trisyllabum soceri, ab altero bisyllabum macri. 2 De hoc etsi supra responsum est, cum dixi de lana, hic quoque amplius adiciam similia non solum a facie dici, sed etiam ab aliqua coniuncta vi et potestate, quae et oculis et auribus latere soleant: itaque saepe gemina facie mala negamus esse similia, si sapore sunt alio; sic equos eadem facie nonnullos negamus esse similis, si natione sunt ex procreante dissimiles. 3 Itaque in hominibus emendis, si natione alter est melior, emimus pluris. Atque in hisce omnibus similitudines non sumimus tantum a figura, sed etiam aliunde, ut in equis aetas, ut in asinis cuius modi faciant pullos, ut in pomis quo sint suco. Si igitur idem sequitur in similitudine verborum quis, reprehendundus non est. 4 Quare similitudinum discernendarum causa nonnunquam ut pronomen assumitur, sic casum aliquem assumimus, ut in his nemus, lepus, hic lepus, hoc nemus: itaque discedunt ac dicuntur hi lepores, haec nemora. Sic aliud si quid assumptum erit extrinsecus, quo similitudo penitus perspici possit, non nimis erit remotum ab natura: neque enim magnetas lapides duo inter se similes sint necne, perspicere possis, nisi minutum extrinsecus prope apposueris ferrum, quod similes lapides similiter ducunt, dissimiliter dissimiles. 5 Quod ad nominatuom analogiam pertinet, ita deliquatum arbitror, ut omnia quae dicuntur contra ad respondendum ab his fontibus sumi possit.
Varro HOME
ubbF_IV_13.152v
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik