monumenta.ch > Plinius > 8 > 4 > 3 > 7 > 3 > 3 > 3 > 20 > 18 > > 1 > 18 > 2 > 51
Varro, Lingua, 9, L <<<     >>> LII

Varro, Lingua, 9, Caput LI

1 Reprehendunt, cum ab eadem voce plura sunt vocabula declinata, quas synonymias appellant, ut Alcmaeus et Alcmaeo, sic Geryon, Geryoneus, Geryones. In hoc genere quod casus perperam permutant quidam, non reprehendunt analogiam, sed qui eis utuntur imperite; quod quisque caput prenderit, sequi debet eius consequentis casus in declinando ac non facere, cum dixerit recto casu Alcmaeus, in obliquis Alcmaeoni et Alcmaeonem; quod si miscuerit et non secutus erit analogias, reprehendendum.
Varro HOME

ubbF_IV_13.152v