1 Etiam illud putant esse causae, cur non sit analogia, quod Lucilius scribit:
Decusis, Sive decusibus est.
2 Qui errant, quod Lucilius non debuit dubitare, quod utrumque: nam in aere usque ab asse ad centussis numerus aes adsignificat, et eius numero finiti casus omnes ab dupondio sunt, quod dicitur a multis duobus modis hic dupondius et hoc dupondium, ut hoc gladium et hic gladius; ab tressibus virilia multitudinis hi tresses et "his tressibus confido," singulare "hoc tressis habeo" et "hoc tressis confido," sic deinceps ad centussis. Deinde numerus aes non significat. 3 Numeri qui aes non significant, usque a quattuor ad centum, triplicis habent formas, quod dicuntur hi quattuor, hae quattuor, haec quattuor; cum perventum est ad mille, quartum assumit singulare neutrum, quod dicitur hoc mille denarium, a quo multitudinis fit milia denarium. 4 Quare quoniam ad analogias quod pertineat non opus est ut omnia similia dicantur, sed ut in suo quaeque genere similiter declinentur, stulte quaerunt, cur as et dupondius et tressis non dicantur proportione, cum as sit simplex, dupondius fictus, quod duo asses pendebat, tressis ex tribus aeris quod sit. Pro assibus nonnunquam aes dicebant antiqui, a quo dicimus assem tenentes "hoc aere aeneaque libra" et "mille aeris legasse." 5 Quare quod ab tressis usque ad centussis numeri ex partibus eiusdem modi sunt compositi, eiusdem modi habent similitudinem: dupondius, quod dissimilis est, ut debuit, dissimilem habet rationem. Sic as, quoniam simplex est ac principium, et unum significat et multitudinis habet suum infinitum: dicimus enim asses, quos cum finimus, dicimus dupondius et tressis et sic porro. 6 Sic videtur mihi, quoniam finitum et infinitum habeat dissimilitudinem, non debere utrumque item dici, eo magis quod in ipsis vocabulis ubi additur certus numerus miliariis aliter atque in reliquis dicitur: nam sic loquontur, hoc mille denarium, non hoc mille denariorum, et haec duo milia denarium, non duo milia denariorum. Si esset denarii in recto casu atque infinitam multitudinem significaret, tunc in patrico denariorum dici oportebat; et non solum in denariis, victoriatis, drachmis, nummis, sed etiam in viris idem servari oportere, cum dicimus iudicium fuisse triumvirum, decemvirum, centumvirum, non triumvirorum, decemvirorum, centumvirorum. 7 Numeri antiqui habent analogias, quod omnibus est una regula, duo actus, tres gradus, sex decuriae, quae omnia similiter inter se respondent. Regula est numerus novenarius, quod, ab uno ad novem cum pervenimus, rursus redimus ad unum et VIIII; hinc et LXXXX et nongenta ab una sunt natura novenaria; sic ab octonaria, et deorsum versus ad singularia perveniunt. 8 Actus primus est ab uno ad DCCCC, secundus a mille ad nongenta milia; quod idem valebat unum et mille, utrumque singulari nomine appellatur: nam ut dicitur hoc unum, haec duo, sic hoc mille, haec duo milia et sic deinceps multitudinis in duobus actibus reliqui omnes item numeri. Gradus singularis est in utroque actu ab uno ad novem, denarius gradus a decem ad LXXXX, centenarius a centum ad DCCCC. Ita tribus gradibus sex decuriae fiunt, tres miliariae, tres minores. Antiqui his numeris fuerunt contenti. 9 Ad hos tertium et quartum actum addentes ab deciens et ab deciens miliens minores imposuerunt vocabula, neque ratione, sed tamen non contra est eam de qua scribimus analogiam. Nam deciens dicatur hoc deciens ut mille hoc mille, ut sit utrumque sine casibus vocis, dicemus ut hoc mille, huius mille, sic hoc deciens, huius deciens, neque eo minus in altero, quod est mille, praeponemus hi mille, horum mille, sic hi deciens, horum deciens.