monumenta.ch > Varro > 29 > 38 > 40 > 28 > 59 > 43 > 55 > 22 > 2 > 16 > 49 > 34 > 33 > 41 > 63 > 60 > 46 > 24 > 47 > 53 > 37 > 36 > 44 > 29 > 52 > 40 > 48
Varro, Lingua, 9, XLVII <<< >>> XLIX
Varro, Lingua, 9, Caput XLVIII
1 Item negant esse analogias, quod alii dicunt cupressus, alii cupressi, item de ficis platanis et plerisque arboribus, de quibus alii extremum US, alii EI faciunt. Id est falsum: nam debent dici E et I, fici ut nummi, quod est ut nummis ficis, ut nummorum ficorum. Si essent plures ficus, essent ut manus; diceremus ut manibus, sic ficibus, et ut manuum, sic ficuum, neque has ficos diceremus, sed ficus, ut non manos appellamus, sed manus, nec consuetudo diceret singularis obliquos casus huius fici neque hac fico, ut non dicit huius mani, sed huius manus, nec hac mano, sed hac manu.
Varro HOME
ubbF_IV_13.152r