monumenta.ch > Varro > 29 > 38 > 40 > 28 > 59 > 43 > 55 > 22 > 2 > 16 > 49 > 34 > 33 > 41 > 63 > 60 > 46 > 24 > 47
Varro, Lingua, 9, XLVI <<< >>> XLVIII
Varro, Lingua, 9, Caput XLVII
1 Item reprehendunt, quod dicatur haec strues, hic Hercules, hic homo: debuisset enim dici, si esset analogia, hic Hercul, haec strus, hic homen. Non haec ostendunt nomina non analogian esse, sed obliquos casus non habere caput ex sua analogia. Non, ut si in Alexandri statua imposueris caput Philippi, membra conveniant ad rationem, sic et Alexandri membrorum simulacro caput quod respondeat item sit? Non, si quis tunicam in usu ita consuit, ut altera plagula sit angustis clavis, altera latis, utraque pars in suo genere caret analogia.
Varro HOME
ubbF_IV_13.152r