1 Quod dicunt casus alia non habere rectos, alia obliquos et ideo non esse analogias, falsum est. Negant habere rectos ut in hoc frugis frugi frugem, item colem colis cole, obliquos non habere ut in hoc Diespiter Diespitri Diespitrem, Maspiter Maspitri Maspitrem. 2 Ad haec respondeo et priora habere nominandi et posteriora obliquos. Nam et frugi rectus est natura frux, at secundum consuetudinem dicimus ut haec avis, haec ovis, sic haec frugis; sic secundum naturam nominandi est casus cols, secundum consuetudinem colis, cum utrumque conveniat ad analogian, quod et id quod in consuetudine non est cuius modi debeat esse apparet, et quod est in consuetudine nunc in recto casu, eadem est analogia ac pleraque, quae ex multitudine cum transeunt in singulare, difficulter efferuntur ore. Sic cum transiretur ex eo quod dicebatur haec oves, una non est dicta ovs sine I, sed additum I ac factum ambiguum verbum nominandi an patrici esset casus. Ut ovis, et avis. 3 Sic in obliquis casibus cur negent esse Diespitri Diespitrem non video, nisi quod minus est tritum in consuetudine quam Diespiter; quod in nihil argumentum est: nam tam casus qui non tritus est quam qui est. Sed esto in casuum serie alia vocabula non habere nominandi, alia de obliquis aliquem: nihil enim ideo quo minus siet ratio percellere poterit hoc crimen. 4 Nam ut signa quae non habent caput aut aliquam aliam partem, nihilo minus in reliquis membris eorum esse possunt analogiae, sic in vocabulis casuum possunt item fieri iacturae. Potest etiam refingi ac reponi quod aberit, ubi patietur natura et consuetudo: quod nonnunquam apud poetas invenimus factum, ut in hoc apud Naevium in Clastidio: