monumenta.ch > Varro > 26 > 19 > 10 > 38 > 28 > 15 > 11 > 10 > 22 > 42
Varro, Lingua, 9, XLI <<< >>> XLIII
Varro, Lingua, 9, Caput XLII
1 Item reprehendunt de casibus, quod quidam nominatus habent rectos, quidam obliquos, quod dicunt utrosque in vocibus oportere. Quibus idem responderi potest, in quibus usus aut natura non subsit, ibi non esse analogiam *** 2 Sed ne in his quidem vocabulis quae declinantur, si transeunt e recto casu in rectum casum: quae tamen fere non discedunt ab ratione sine iusta causa, ut hi qui gladiatores Faustini: nam quod plerique dicuntur, ut tris extremas syllabas habeant easdem, Cascelliani, Caeciliani, Aquiliani, animadvertant, unde oriuntur, nomina dissimilia Cascellius, Caecilius, Aquilius, Faustus: quod si esset Faustius, recte dicerent Faustianos; sic a Scipione quidam male dicunt Scipioninos: nam est Scipionarios. Sed, ut dixi, quod ab huiuscemodi cognominibus raro declinantur cognomina neque in usum etiam perducta, natant quaedam.
Varro HOME
ubbF_IV_13.151v