monumenta.ch > Varro > 29 > 38 > 40 > 28 > 59 > 43 > 55 > 22 > 2 > 16 > 49 > 34 > 33 > 41 > 63 > 60 > 46 > 24 > 47 > 53 > 37 > 36 > 44 > 29 > 52 > 40 > 48 > 35 > 33 > 41
Varro, Lingua, 9, XL <<<     >>> XLII

Varro, Lingua, 9, Caput XLI

1 Item reprehendunt analogias, quod dicantur multitudinis nomine publicae balneae, non balnea, contra quod privati dicant unum balneum, quom, plura balnea non dicant. Quibus responderi potest non esse reprehendendum, quod scalae et aquae caldae, pleraque cum causa, multitudinis vocabulis sint appellata neque eorum singularia in usum venerint; idemque item contra. Primum balneum (nomen est Graecum), cum introiit in urbem, publice ibi consedit, ubi bina essent coniuncta aedificia lavandi causa, unum ubi viri, alterum ubi mulieres lavarentur; ab eadem ratione domi suae quisque ubi lavatur balneum dixerunt et, quod non erant duo, balnea dicere non consuerunt, cum hoc antiqui non balneum, sed lavatrinam appellare consuessent. 2 Sic aquae caldae ab loco et aqua, quae ibi scateret, cum ut colerentur venissent in usum nostris, cum aliae ad alium morbum idoneae essent, eae cum plures essent, ut Puteolis et in Tuscis, quibus utebantur, multitudinis potius quam singulari vocabulo appellarunt. Sic scalas, quod ab scandendo dicuntur et singulos gradus scanderent, magis erat quaerendum, si appellassent singulari vocabulo scalam, cum origo nominatus ostenderet contra.
Varro HOME

ubbF_IV_13.151r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik