monumenta.ch > Varro > 26 > 19 > 10 > 38 > 28 > 15 > 11 > 10 > 22 > 42 > 16 > 27 > 17 > 57 > 25 > 62 > 23 > 34 > 14 > 61 > 56 > 12 > 31 > 24 > 54 > 13 > 26 > 50 > 37 > 39
Varro, Lingua, 9, XXXVIII <<<     >>> XL

Varro, Lingua, 9, Caput XXXIX

1 Qui autem eas reprehendunt, quod alia vocabula singularia sint solum, ut cicer, alia multitudinis solum, ut scalae, cum debuerint omnia esse duplicia, ut equus equi, analogiae fundamentum esse obliviscuntur naturam et usum. Singulare est quod natura unum significat, ut equus, aut quod coniuncta quodammodo ad unum usu, ut bigae: itaque ut dicimus una Musa, sic dicimus unae bigae. 2 Multitudinis vocabula sunt unum infinitum, ut Musae, alterum finitum, ut duae, tres, quattuor: dicimus enim ut hae Musae sic unae bigae et binae et trinae bigae, sic deinceps. Quare tam unae et uni et una quodammodo singularia sunt quam unus et una et unum; hoc modo mutat, quod altera in singularibus, altera in coniunctis rebus; et ut duo tria sunt multitudinis, sic bina trina. 3 Est tertium quoque genus singulare ut in multitudine, uter, in quo multitudinis ut utrei; uter poeta singulari, utri poetae multitudinis est. Qua explicata natura apparet non debere omnia vocabula multitudinis habere par singulare: omnes enim numeri ab duobus susum versus multitudinis sunt neque eorum quisquam habere potest singulare compar. Iniuria igitur postulant, si qua sint singularia, oportere habere multitudinis.
Varro HOME

ubbF_IV_13.150v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik