monumenta.ch > Varro > 29 > 38 > 40 > 28 > 59 > 43 > 55 > 22 > 2 > 16 > 49 > 34 > 33 > 41 > 63 > 60 > 46 > 24 > 47 > 53 > 37
Varro, Lingua, 9, XXXVI <<<     >>> XXXVIII

Varro, Lingua, 9, Caput XXXVII

1 Quod dicunt esse quaedam verba quae habeant declinatus, ut caput capitis, nihil nihili, quorum par reperiri quod non possit, non esse analogias, respondendum sine dubio, si quod est singulare verbum, id non habere analogias: minimum duo esse debent verba, in quibus sit similitudo. Quare in hoc tollunt esse analogias.
Sed nihilum vocabulum recto casu apparet in hoc:
Quae dedit ipsa capit neque dispendi facit hilum,
quod valet nec dispendii facit quicquam.
Idem hoc obliquo apud Plautum:
Video enim te nihili pendere prae Philolacho omnis homines,
quod est ex ne et hili: quare dictus est nihili qui non hili erat. Casus tantum commutantur de quo dicitur, ut de homine: dicimus enim hic homo nihili et huius hominis nihili et hunc hominem nihili. Si in illo commutaremus, diceremus ut hoc linum et libum, sic nihilum, non hic nihili, et ut huic lino et libo, sic nihilo, non huic nihili. Potest dici patricus casus, ut ei praeponantur nomina plura, ut hic casus Terentii, hunc casum Terentii, hic miles legionis, huius militis legionis, hunc militem legionis.
Varro HOME

ubbF_IV_13.149r