monumenta.ch > Varro > 26 > 19 > 10 > 38 > 28 > 15 > 11 > 10 > 22 > 42 > 16 > 27 > 17 > 57 > 25 > 62 > 23 > 34 > 14 > 61 > 56 > 12 > 31
Varro, Lingua, 9, XXX <<<     >>> XXXII

Varro, Lingua, 9, Caput XXXI

1 Quod dicunt simile sit necne nomen nomini impudenter Aristarchum praecipere oportere spectare non solum ex recto, sed etiam ex eorum vocandi casu, esse enim deridiculum, si similes inter se parentes sint, de filiis iudicare: errant, quod non ab eorum obliquis casibus fit, ut recti simili facie ostendantur, sed propter eos facilius perspici similitudo potest eorum quam vim habeat, ut lucerna in tenebris allata non facit ut quae ibi sunt posita similia sint, sed ut videantur, quae sunt quoius modi sint. 2 Quid similius videtur quam in his est extrema littera crux Phryx? Quas, qui audit voces, auribus discernere potest nemo, cum easdem non esse similes ex declinatis verbis intellegamus, quod cum sit cruces et Phryges et de his extremis syllabis exemptum sit E, ex altero fit ut ex C et S crux, ex altero G et S Phryx. Quod item apparet, cum est demptum S: nam fit unum cruce, alterum Phryge.
Varro HOME

ubbF_IV_13.150v