monumenta.ch > Varro > 29 > 38 > 40 > 28 > 59 > 43 > 55 > 22 > 2 > 16 > 49 > 34 > 33 > 41 > 63 > 60 > 46 > 24 > 47 > 53 > 37 > 36 > 44 > 29
Varro, Lingua, 9, XXVIII <<<     >>> XXX

Varro, Lingua, 9, Caput XXIX

1 Quod rogant ex qua parte oporteat simile esse verbum, a voce an a significatione, respondemus a voce; sed tamen nonnunquam quaerimus genere similiane sint quae significantur ac nomen virile cum virili conferimus, feminae cum muliebri: non quod id quod significant vocem commoveat, sed quod nonnunquam in re dissimili parilis figurae formas in simili imponunt dispariles, ut calcei muliebres sint an viriles dicimus ad similitudinem figurae, cum tamen sciamus nonnunquam et mulierem habere calceos viriles et virum muliebris. 2 Sic dici virum Perpennam ut Alfenam muliebri forma et contra parietem ut abietem esse forma similem, quom alterum vocabulum dicatur virile, alterum muliebre et utrumque natura neutrum sit. Itaque ea virilia dicimus non quae virum significant, sed quibus proponimus hic et hi, et sic muliebria in quibus dicere possumus haec aut hae.
Varro HOME

ubbF_IV_13.150r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik