monumenta.ch > Varro > 29 > 38 > 40 > 28
Varro, Lingua, 9, XXVII <<<     >>> XXIX

Varro, Lingua, 9, Caput XXVIII

1 Quod ad universam pertinet causam, cur similitudo et sit in oratione et debeat observari et quam ad finem quoque, satis dictum. Quare quod sequitur de partibus singulis deinceps expediemus ac singula crimina quae dicunt contra analogias solvemus. 2 In quo animadvertito natura quadruplicem esse formam, ad quam in declinando accommodari debeant verba: quod debeat subesse res quae, designetur, et ut sit ea res in usu, et ut vocis natura ea sit quae significavit, ut declinari possit, et similitudo figurae verbi ut sit ea quae ex se declinatu genus prodere certum possit. 3 Quo neque a terra terrus ut dicatur postulandum est, quod natura non subest, ut in hoc alterum maris, alterum feminae debeat esse; sic neque propter usum, ut Terentius significat unum, plures Terentii, postulandum est, ut sic dicamus faba et fabae: non enim in simili usu utrumque; neque ut dicimus ab Terentius Terentium, sic postulandum ut inclinemus ab A et B, quod non omnis vox natura habet declinatus. 4 Neque in forma collata quaerendum solum, quid habeat in figura simile, sed etiam nonnunquam in eo quem habeat effectum. Sic enim lana Gallicana et Apula videtur imperito similis propter speciem, cum peritus Apulam emat pluris, quod in usu firmior sit. Haec nunc strictim dicta apertiora fient infra. Incipiam hinc.
Varro HOME

ubbF_IV_13.150r