monumenta.ch > Varro > 26 > 19 > 10 > 38 > 28 > 15 > 11 > 10 > 22 > 42 > 16 > 27
Varro, Lingua, 9, XXVI <<<     >>> XXVIII

Varro, Lingua, 9, Caput XXVII

1 Qui autem duo genera esse dicunt analogiae, unum naturale, quod ut ex satis nascuntur lentibus lentes sic ex lupino lupinum, alterum voluntarium, ut in fabrica, cum vident scaenam ut in dexteriore parte sint ostia, sic esse in sinisteriore simili ratione factam, de his duobus generibus naturalem esse analogian, ut sit in motibus caeli, voluntariam non esse, quod ut quoique fabro lubitum sit possit facere partis scaenae: sic in hominum partibus esse analogias, quod eas natura faciat, in verbis non esse, quod ea homines ad suam quisque voluntatem fingat, itaque de eisdem rebus alia verba habere Graecos, alia Syros, alia Latinos: ego declinatus verborum et voluntarios et naturalis esse puto, voluntarios quibus homines vocabula imposuerint rebus quaedam, ut ab Romulo Roma, ab Tibure Tiburtes, naturales ut ab impositis vocabulis quae inclinantur in tempora aut in casus, ut ab Romulo Romuli Romulum et ab dico dicebam dixeram. 2 Itaque in voluntariis declinationibus inconstantia est, in naturalibus constantia; quae utrasque quoniam iei non debeant negare esse in oratione, quom in mundi partibus omnibus sint, et declinationes verborum innumerabiles, dicendum est esse in his analogias. Neque ideo statim ea in omnibus verbis est sequenda: nam si qua perperam declinavit verba consuetudo, ut ea aliter non possint efferri sine offensione multorum, hinc rationem verborum praetermittendam ostendit loquendi ratio.
Varro HOME

ubbF_IV_13.150r