monumenta.ch > Varro > 26 > 19 > 10 > 38 > 28 > 15 > 11 > 10 > 22 > 42 > 16 > 27 > 17 > 57 > 25
Varro, Lingua, 9, XXIV <<< >>> XXVI
Varro, Lingua, 9, Caput XXV
1 Quis enim potest non una animadvertisse in omni oratione esse ut legebam lego legam sic lego legis legit, cum haec eadem dicantur alias ut singula, alias ut plura significentur? Quis est tam tardus qui illas quoque non animadverterit similitudines, quibus utimur in imperando, quibus in optando, quibus in interrogando, quibus in infectis rebus, quibus in perfectis, sic in aliis discriminibus?
Varro HOME
ubbF_IV_13.149v