monumenta.ch > Varro > 26 > 19 > 10 > 38 > 28 > 15 > 11 > 10 > 22 > 42 > 16 > 27 > 17 > 57 > 25 > 62 > 23
Varro, Lingua, 9, XXII <<< >>> XXIV
Varro, Lingua, 9, Caput XXIII
1 Non sic ex viro et muliere omnis similis partus, quod pueri et puellae? Non horum ita inter se omnia similia membra, ut separatim in suo utroque genere similitudine sint paria? Non, omnes cum sint ex anima et corpore, partes quoque horum proportione similes? 2 Quid ergo cum omnes animae hominum sint divisae in octonas partes, hae inter se non proportione similes? Quinque quibus sentimus, sexta qua cogitamus, septuma qua progeneramus, octava qua voces mittimus? Igitur quoniam qua loquimur voce oratio est, hanc quoque necesse est natura habere analogias: itaque habet.
Varro HOME
ubbF_IV_13.148v