monumenta.ch > Varro > 26 > 19 > 10 > 38 > 28 > 15 > 11
Varro, Lingua, 9, X <<<     >>> XII

Varro, Lingua, 9, Caput XI

1 Quas novas verbi declinationes ratione introductas respuet forum, his boni poetae, maxime scaenici, consuetudine subigere aures populi debent, quod poetae multum possunt in hoc: propter eos quaedam verba in declinatione melius, quaedam deterius dicuntur. Consuetudo loquendi est in motu: itaque solent fieri et meliora deteriora et deteriora meliora; verba perperam dicta apud antiquos aliquos propter poetas non modo nunc dicuntur recte, sed etiam quae ratione dicta sunt tum, nunc perperam dicuntur.
Varro HOME

ubbF_IV_13.148r