monumenta.ch > Varro > 10
Varro, Lingua, 9, IX <<<     >>> XI

Varro, Lingua, 9, Caput X

1 Sed ut nutrix pueros a lacte non subito avellit a consuetudine, cum a cibo pristino in meliorem traducit, sic maiores in loquendo a minus commodis verbis ad ea quae sunt cum ratione modice traducere oportet. Cum sint in consuetudine contra rationem alia verba ita ut ea facile tolli possint, alia ut videantur esse fixa, quae leviter haerent ac sine offensione commutari possunt statim ad rationem corrigi oportet, quae autem sunt ita ut in praesentia corrigere nequeas quin ita dicas, his oportet, si possis, non uti: sic enim obsolescent ac postea iam obliterata facilius corrigi poterunt.
Varro HOME

ubbF_IV_13.147v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik