monumenta.ch > Varro > 3 > 4
Varro, Lingua, 9, III <<<     >>> V

Varro, Lingua, 9, Caput IV

1 Nam vocabula ac verba quae declinamus similiter, ea in consuetudine esse videmus et ad eam conferimus et, si quid est erratum, non sine ea corrigimus. Nam ut, qui triclinium constrarunt, si quem lectum de tribus unum imparem posuerunt aut de paribus nimium aut parum produxerunt, una corrigimus et ad consuetudinem communem et ad aliorum tricliniorum analogias, sic si quis in oratione in pronuntiando ita declinat verba ut dicat disparia, quod peccat redigere debemus ad ceterorum similiumvuerborum rationem.
Varro HOME

ubbF_IV_13.147v