monumenta.ch > Varro > 7 > > 17 > 13 > 7 > 4 > 10 > 16 > 3 > 1 > 1 > 6 > 6 > 9 > 1 > 6 > 8 > 1
>>> Varro, Lingua, 9, II
Varro, Lingua, 9, Caput I
1 *** Insignis eorum est error qui malunt quae nesciunt docere quam discere quae ignorant: in quo fuit Crates, nobilis grammaticus, qui fretus Chrysippo, homine acutissimo qui reliquit peri anomalias III libros, contra analogian atque Aristarchum est nixus, sed ita, ut scripta indicant eius, ut neutrius videatur pervidisse voluntatem, quod et Chrysippus de inaequabilitate cum scribit sermonis, propositum habet ostendere similes res dissimilibus verbis et dissimiles similibus esse vocabulis notatas, id quod est verum, et quod Aristarchus, de aequabilitate cum scribit eiusdem,verborum similitudinem quandam in inclinatione sequi iubet, quoad patiatur conseutudo. 2 Sed ii qui in loquendo partim sequi iubent nos consuetudinem partim rationem, non tam discrepant, quod consuetudo et analogia coniunctiores sunt inter se quam iei credunt, quod est nata ex quadam consuetudine analogia et ex hac consuetudine item anomalia. Quare quod consuetudo ex dissimilibus et similibus verbis eorumque declinationibus constat, neque anomalia neque analogia est repudianda, nisi si non est homo ex anima, quod ex corpore et anima. 3 Sed ea quae dicam quo facilius pervideri possint, prius de trinis copulis discernendum (nam confusim ex utraque parte pleraque dicuntur, quorum alia ad aliam referri debent summam): primum de copulis naturae et usuis: haec enim duo sunt quo deriguntur diversa, quod aliud est dicere esse verborum analogias, aliud dicere uti oportere analogiis; secundum de copulis multitudinis ac finis, utrum omnium verborum dicatur esse analogiarum usus an maioris partis; tertium de copulis personarum, qui eis debeant uti, quae sunt plures. 4 Alia enim populi universi, alia singulorum, et de ieis non eadem oratoris et poetae, quod eorum non idem ius. Itaque populus universus debet in omnibus verbis uti analogia et, si perperam est consuetus, corrigere se ipsum, cum orator non debeat in omnibus uti, quod sine offensione non potest facere, cum poeta transilire lineas impune possit. 5 Populus enim in sua potestate, singuli in illius: itaque ut suam quisque consuetudinem, si mala est, corrigere debet, sic populus suam. Ego populi consuetudinis non sum ut dominus, at ille meae est. Ut rationi optemperare debet gubernator, gubernatori unus quisque in navi, sic populus rationi, nos singuli populo. Quare ad quamcumque summam in dicendo referam si animadvertes, intelleges, utrum dicatur analogia esse an uti oportere ea; itemque intelleges si ad analogiam usum loquendi oporteat redigere, tum dici id in populum aliter ac in singulos nec idem de omnibus dici in eum qui sit in populo.
Varro HOME
ubbF_IV_13.147r
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik