monumenta.ch > Varro > 13 > 39
Varro, Lingua, 8, XXXVIII <<< >>> XL
Varro, Lingua, 8, Caput XXXIX
1 Deinceps dicam de altero genere vocabulorum, in quo contentiones fiunt, ut album albius albissumum, in quo item analogias non servari apparet: nam cum sit simile salsum caldum et dicatur ab his salsius caldius, salsissimum caldissimum, debuit dici, quoniam simile est bonum malum, ab his bonius et malius, bonissimum et malissimum. Nonne dicitur bonum melius optimum, malum peius pessimum? 2 In aliis verbis nihil deest, ut dulcis dulcior dulcissimus, in aliis primum, ut peium a peius pessimum, in aliis medium, ut caesior a caesius caesissumus, in aliis bina sunt quae desint ab eadem voce declinata, et ea ita ut alias desint secundum et tertium, ut in hoc mane manius manissime, alias ut duo prima absint, ut ab optimum optius optum, alias ut primum et tertium desit, ut a melius melum melissumum. 3 Praeterea si dicerentur similiter, cum similia essent macer tener et macerrimus tenerrimus, non discreparet in his macrior tenerior, neque alia trisyllaba alia quadrisyllaba fierent; et si in his dominaretur similitudo, diceremus ut candidissimus candidissima, pauperrumus pauperrima, sic candidus candida, pauper paupera; et ut dicimus doctus docta, doctissimus doctissima, sic diceremus frugalissumus frugalissima, frugalus et frugala. 4 Et si proportione essent verba, ut uno vocabulo dicimus virum et mulierem sapientem et diligentem et sapientiorem et diligentiorem, sic diceremus item, cum pervenissemus ad summum, quod nunc facimus aliter: nam virum dicimus sapientissimum et diligentissimum, feminam sapientissimam et diligentissimam. Quod ad vocabulorum huius generis exempla pertinet, multa sunt reliqua; sed ea quae dicta, ad iudicandum satis sunt, quor analogias in collatione verborum sequi non debeamus.
Varro HOME
ubbF_IV_13.145v