monumenta.ch > Varro > 26 > 19 > 10 > 38
Varro, Lingua, 8, XXXVII <<< >>> XXXIX
Varro, Lingua, 8, Caput XXXVIII
1 Item cum, si sit analogia, debeant ab similibus verbis similiter declinatis similia fieri et id non fieri ostendi possit, despiciendam eam esse rationem. Atqui ostenditur: nam qui potest similius esse quam gens, mens, dens? Cum horum casus patricus et accusativus in multitudine sint dispariles: nam a primo fit gentium et gentis, utrubique ut sit I, ab secundo mentium et mentes, ut in priore solo sit I, ab tertio dentum et dentes, ut in neutro sit. 2 Sic item quoniam simile est recto casu surus lupus lepus, rogant, quor non dicatur proportione suro lupo lepo. Sin respondeatur similia non esse quod ea vocemus dissimiliter sure lupe lepus (sic enim respondere voluit Aristarchus Crateti: nam cum scripsisset similia esse Philomedes Heraclides Melicertes, dixit non esse similia: in vocando enim cum E brevi dici Philomedes, cum E longo Heraclide, cum A brevi Melicerta), in hoc dicunt Aristarchum non intellexisse quod quaeretur se non solvere. 3 Sic enim, ut quicque in obliquis casibus discrepavit, dicere potuit propter eam rem rectos casus non esse similis; quom quaeratur duo inter se similia sint necne, non debere extrinsecus adsumi cur similia sint. 4 Item si esset analogia, similiter ut dicunt aves oves sues, dicerent item avium ovium suium. Si analogia est, inquit, cur populus dicit Dei Penates, Dei Consentes, cum sit ut hic reus ferreus deus, sic hei reei ferreei deei? 5 Item quaerunt, si sit analogia, cur appellant omnes aedem Deum Consentium et non Deorum Consentium? Item quor dicatur mille denarium, non mille denariorum? Est enim hoc vocabulum figura ut Vatinius, Manilius, denarius: debet igitur dici ut Vatiniorum Maniliorum denariorum; et non equum puplicum mille assarium esse, sed mille assariorum: ab uno enim assario multi assarii, ab eo assariorum. 6 Item secundum illorum rationem debemus secundis syllabis longis Hectorem Nestorem: est enim ut quaestor praetor Nestor quaestorem praetorem Nestorem, quaestoris praetoris Nestoris; et non debuit dici quibus das, his das: est enim ut hi qui his quis, aut sicut quibus hibus. 7 Cum dicatur da patri familias, si analogias sequi vellent, non debuerunt dicere hic pater familias, quod est ut Atiniae Catiniae familiae, sic una Atinia Catinia familia. Item plures patres familias dicere non debuerunt, sed, ut Sisenna scribit, patres familiarum. 8 Neque oportebat consuetudinem natare alios dicere boum greges, alios boverum, et signa alios Ioum, alios Ioverum, cum esset ut Iovis bovis struis et Iovem bovem struem Iovi bovi strui; nec cum haec convenirent in obliquis casibus, dubitare debuerunt in rectis, in quibus nunc in consuetudine aliter dicere, pro Ious Iupiter, pro bous bos, pro strus strues.
Varro HOME
ubbF_IV_13.145r
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik