monumenta.ch > Varro > 29 > 38 > 40 > 28 > 59 > 43 > 55 > 22 > 2 > 16 > 49 > 34 > 33 > 41 > 63 > 60 > 46 > 24 > 47 > 53 > 37 > 36 > 44 > 29 > 52 > 40 > 48 > 35 > 33 > 41 > 45 > 65 > 32
Varro, Lingua, 8, XXXI <<<     >>> XXXIII

Varro, Lingua, 8, Caput XXXII

1 Quae vocabula dicuntur a verbis, funt ut a scribendo scriptor, a legendo lector, haec quoque non servare similitudinem licet videre ex his: cum similiter dicatur ut ab amando amator, ab salutando salutator, non est a cantando cantator; et cum dicatur lassus sum metendo ferendo, ex his vocabula non reddunt proportionem, quoniam non fit ut messor fertor. Multa sunt item in hac specie in quibus potius consuetudinem sequimur quam rationem verborum. 2 Praeterea cum sint ab eadem origine verborum vocabula dissimilia superiorum, quod simul habent casus et tempora, quo vocantur participia, et multa sint contraria ut amo amor, lego legor, ab amo et eiusmodi omnibus verbis oriuntur praesens et futurum ut amans et amaturus, ab eis verbis tertium quod debet fingi praeteriti, in lingua Latina reperiri non potest: non ergo est analogia. Sic ab amor legor et eiusmodi verbis vocabulum eius generis praeteriti temporis fit, ut amatus, neque praesentis et futuri ab his fit. 3 Non est ergo analogia, praesertim cum tantus numerus vocabulorum in eo genere interierit quod dicimus. In his verbis quae contraria non habent, ut loquor et venor, tamen dicimus loquens et venans, locuturus et venaturus, locutus et venatus, quod secundum analogias non est, quoniam dicimus loquor et venor, non loquo et veno, unde illa erant superiora; eo minus servantur, quod ex his quae contraria verba non habent alia efficiunt terna, ut ea quae dixi, alia bina, ut ea quae dicam: currens ambulans, cursurus ambulaturus: tertia enim praeteriti non sunt, ut cursus sum, ambulatus sum. 4 Ne in his quidem, quae saepius quid fieri ostendunt, servatur analogia: nam ut est a cantando cantitans, ab amando amitans non est et sic multa. Ut in his singularibus, sic in multitudinis: sicut enim cantitantes seditantes non dicuntur.
Varro HOME

ubbF_IV_13.146r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik