monumenta.ch > Plinius > 8 > 4 > 3 > 7 > 3 > 3 > 3 > 20 > 18 > > 1 > 18 > 2 > 51 > 21 > 2 > 2 > 15 > 11 > 2 > 4 > 27 > 17 > 23 > 25 > 2 > 14 > 12 > 31
Varro, Lingua, 8, XXX <<<     >>> XXXII

Varro, Lingua, 8, Caput XXXI

1 Vocabula quae ab nominibus oriuntur, si ab similibus nominibus similia esse debent, dicemus, quoniam gemina sunt Parma Roma, ut Parmenses sic Romenses; aut quoniam est similis Roma Nola Parma, dicemus ut Romani Nolani sic Parmani; et a Pergamo, ab Ilio similiter Pergamenus Ilienus; aut ut Ilius et Ilia mas et femina, sic Pergamus et Pergama vir et mulier; et quoniam similia nomina sunt Asia Libya, dicemus Asiaticos et Libyaticos homines.
Varro HOME

ubbF_IV_13.146r