monumenta.ch > Velleius > 112 > 103 > 100 > LITANIA SEU PRECATIO AD CHRISTUM. > 128 > 6 > > > 14 > 1 > 9 > 8 > 4 > 5 > 10 > 7 > > 30
Varro, Lingua, 8, XXIX <<<     >>> XXXI

Varro, Lingua, 8, Caput XXX

1 Primum cum dicatur ut ab ove et sue ovile et suile, sic a bove bovile non dicitur; et cum simile sit avis et ovis, neque dicitur ut ab ave aviarium ab ove oviarium, neque ut ab ove ovile ab ave avile; et cum debuerit esse ut a cubatione cubiculum sic a sessione sediculum, non est. 2 Quoniam taberna, ubi venit vinum, a vino vinaria, a creta cretaria, ab unguento unguentaria dicitur, ana logon si essent vocabula, ubi caro venit, carnaria, ubi pelles, pelliaria, ubi calcei, calcearia diceretur, non laniena ac pellesuina et sutrina. Et sicut est ab uno uni, ab tribus trini, a quattuor quadrini, sic a duobus duini, non bini diceretur; nec non ut quadrigae trigae, sic potius duigae quam bigae. Permulta sunt huiusce generis, quae quoniam admonitus perspicere potest, omitto.
Varro HOME

ubbF_IV_13.146r