monumenta.ch > Varro > 26 > 19 > 10 > 38 > 28
Varro, Lingua, 8, XXVII <<< >>> XXIX
Varro, Lingua, 8, Caput XXVIII
1 Praeterea ut est ab is, ei, sic ab ea eae diceretur, quod nunc dicitur ei, et pronuntiaretur ut in ieis viris, sic eais mulieribus; et ut est in rectis casibus is ea, in obliquis esset eius eaius; nunc non modo in virili sicut in muliebri dicitur eius, sed etiam in neutris articulis, ut eius viri, eius mulieris, eius pabuli, cum discriminentur in rectis casibus is ea id. De hoc genere parcius tetigi, quod librarios haec spinosiora indiligentius elaturos putavi.
Varro HOME
ubbF_IV_13.146r