monumenta.ch > Plinius > 8 > 4 > 3 > 7 > 3 > 3 > 3 > 20 > 18 > > 1 > 18 > 2 > 51 > 21 > 2 > 2 > 15 > 11 > 2 > 4 > 27 > 17 > 23
Varro, Lingua, 8, XXII <<<     >>> XXIV

Varro, Lingua, 8, Caput XXIII

1 Quod ad partis singulas orationis, deinceps dicam. Quoius quoniam sunt divisiones plures, nunc ponam potissimum eam qua dividitur oratio secundum naturam in quattuor partis: in eam quae habet casus et quae habet tempora et quae habet neutrum et in qua est utrumque. Has vocant quidam appellandi, dicendi, adminiculandi, iungendi. Appellandi dicitur ut homo et Nestor, dicendi ut scribo et lego, iungendi ut scribens et legens, adminiculandi ut docte et commode. 2 Appellandi partes sunt quattuor, e quis dicta a quibusdam provocabula quae sunt ut quis, quae; vocabula ut scutum, gladium; nomina ut Romulus, Remus; pronomina ut hic, haec. Duo media dicuntur nominatus; prima et extrema articuli. Primum genus est infinitum, secundum ut infinitum, tertium ut finitum, quartum finitum. 3 Haec singulatim triplicia esse debent quod ad sexum, multitudinem, casum: sexum, utrum virile an muliebre an neutrum sit, ut doctus docta doctum; multitudinem, unum an plura significet, ut hic hi, haec hae; casum, utrum recto sit ut Marcus, an obliquo ut Marco, an communi ut ovis.
Varro HOME

ubbF_IV_13.144v