monumenta.ch > Varro > 26 > 19 > 10 > 38 > 28 > 15 > 11 > 10 > 22
Varro, Lingua, 8, XXI <<< >>> XXIII
Varro, Lingua, 8, Caput XXII
1 Alterum illud quod dixi, quemadmodum simile spectari oporteret, ignorare apparet ex eorum praecepto, quod dicunt, cum transierit e nominandi casibus in eos quos appellant vocandi, tum denique posse dici rectos esse similis aut dissimilis: esset enim ut si quis, Menaechmos, geminos cum videat, dicat non posse iudicare similesne sint, nisi qui ex his sint nati considerarit num discrepent inter se. 2 Nihil, inquam, quo magis minusve sit simile quod conferas cum altero, ad iudicandum extrinsecus oportet sumi. Quare cum ignorent, quemadmodum similitudo debeat sumi, de analogia dicere non possunt. Haec apertius dixissem, nisi brevius eo nunc mallem, quod infra sunt planius usurpanda. Quare quod ad universam naturam verborum attinet, haec attigisse modo satis est.
Varro HOME
ubbF_IV_13.144v