monumenta.ch > Plinius > 8 > 4 > 3 > 7 > 3 > 3 > 3 > 20 > 18 > > 1 > 18 > 2 > 51 > 21
Varro, Lingua, 8, XX <<< >>> XXII
Varro, Lingua, 8, Caput XXI
1 Cum ab similibus verbis quae declinantur similia fore polliceantur qui analogias esse dicunt, et cum simile tum, denique dicant esse verbo verbum, ex eodem si genere eadem figura transitum de cassu in cassum similiter ostendi possit, qui haec dicunt utrumque ignorant, et in quo loco similitudo debeat esse, et quemadmodum spectari soleat, simile sit necne. Quae cum ignorant, sequitur ut, cum de analogia dicere non possint, sequi non debeamus. 2 Quaero enim, verbum utrum dicant vocem quae ex syllabis est ficta, eam quam audimus, an quod ea significat, quam intellegimus, an utrumque. Si vox voci esse debet similis, nihil refert, quod significat mas an femina sit, et utrum nomen an vocabulum sit, quod illi interesse dicunt. 3 Sin illud quod significatur debet esse simile, Diona et Theona quos dicunt esse paene ipsi geminos, inveniuntur esse dissimiles, si alter erit puer, alter senex, aut unus albus et alter Aethiops, item aliqua re alia dissimiles. Sin ex utraque parte debet verbum esse simile, non cito invenietur quin in altera utra re claudicet, nec Perpenna et Alfena erit simile, quod alterum nomen virum, alterum mulierem significat. Quare quoniam ubi similitudo esse debeat nequeunt ostendere, impudentes sunt qui dicunt esse analogias.
Varro HOME
ubbF_IV_13.144r
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik