monumenta.ch > Plinius > 8 > 4 > 3 > 7 > 3 > 3 > 3 > 20 > 18
Varro, Lingua, 8, XVII <<<     >>> XIX

Varro, Lingua, 8, Caput XVIII

1 Quod si oportet id esse, ut a similibus similiter omnia declinentur verba, sequitur, ut ab dissimilibus, dissimilia debeant fingi, quod non fit: nam et ab similibus alia fiunt similia, alia dissimilia, et ab dissimilibus partim similia partim dissimilia. Ab similibus similia, ut a bono et malo bonum malum; ab similibus dissimilia, ut ab lupus lepus lupo lepori. Contra ab dissimilibus dissimilia, ut Priamus Paris, Priamo Pari: ab dissimilibus similia, ut Iupiter ovis, Iovi ovi. 2 Eo iam magis analogias esse negandum, quod non modo ab similibus dissimilia finguntur, sed etiam ab isdem vocabulis dissimilia neque a dissimilibus similia, sed etiam eadem. Ab isdem vocabulis dissimilia fingi apparet, quod, cum duae sint Albae, ab una dicuntur Albani, ab altera Albenses; cum trinae fuerint Athenae, ab una dicti Athenaei, ab altera Athenaiis, a tertia Athenaeopolitae. 3 Sic ex diversis verbis multa facta in declinando inveniuntur eadem, ut cum dico ab Saturni Lua Luam, et ab solvendo luo luam. Omnia fere nostra nomina virilia et muliebria multitudinis cum recto casu fiunt dissimilia, eadem in dandi: dissimilia, ut mares Terentiei, feminae Terentiae, eadem in dandi, vireis Terentieis et mulieribus Terentieis. Dissimile Plautus et Plautius, Marcus et Marcius; et commune, ut huius Plauti et Marci.
Varro HOME

ubbF_IV_13.144r