monumenta.ch > Plinius > 8 > 4 > 3 > 7 > 3 > 3 > 3 > 20 > 18 > > 1 > 18 > 2 > 51 > 21 > 2 > 2 > 15 > 11 > 2 > 4 > 27 > 17
Varro, Lingua, 8, XVI <<<     >>> XVIII

Varro, Lingua, 8, Caput XVII

1 Quod si analogia sequenda est nobis, aut ea observanda est quae est in consuetudine aut quae non est. Si ea quae est sequenda est, praeceptis nihil opus est, quod, cum consuetudinem sequemur, ea nos sequetur; si quae non est in consuetudine, quaeremus: ut quisque duo verba in quattuor formis finxerit similiter, quamvis haec nolemus, tamen erunt sequenda, ut Iuppitri, Marspitrem? Quas si quis servet analogias, pro insano sit reprehendendus. Non ergo ea est sequenda.
Varro HOME

ubbF_IV_13.144r