monumenta.ch > Plinius > 8 > 4 > 3 > 7 > 3 > 3 > 3 > 20 > 18 > > 1 > 18 > 2 > 51 > 21 > 2 > 2 > 15 > 11
Varro, Lingua, 8, X <<< >>> XII
Varro, Lingua, 8, Caput XI
1 Omnis oratio cum debeat dirigi ad utilitatem, ad quam tum denique pervenit, si est aperta et brevis, quae petimus, quod obscurus et longior orator est odio; et cum efficiat aperta, ut intellegatur, brevis, ut cito intellegatur, et apertam consuetudo, brevem temperantia loquentis, et utrumque fieri possit sine analogia, nihil ea opus est. Neque enim, utrum Herculi an Herculis clavam dici oporteat, si doceat analogia, cum utrumque sit in consuetudine, non neglegendum, quod aeque sunt et brevia et aperta.
Varro HOME
ubbF_IV_13.143v